previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Iam Magnus transisse deos Romanaque fata
Senserat infelix; tota vix clade coactus
Fortunam damnare suam. Stetit aggere campi
650Eminus, unde omnes sparsas per Thessala rura
Adspiceret clades, quae bello obstante latebant.
Tot telis sua fata peti, tot corpora fusa,
Ac se tam multo pereuntem sanguine vidit.
Nec, sicut mos est miseris, trahere omnia secum
655Mersa iuvat, gentesque suae miscere ruinae:
Ut Latiae post se vivat pars maxima turbae,
Sustinuit dignos etiam nunc credere votis
Coelicolas, volvitque sui solatia casus:
Parcite; ait, superi, cunctas prosternere gentes:
660Stante potest mundo, Romaque superstite, Magnus
Esse miser. Si plura iuvant mea vulnera, coniux
Est mihi, sunt nati; dedimus tot pignora fatis.
Civiline parum est bello si meque meosque
Obruis? exiguae clades sumus, orbe remoto?
665Omnia quid laceras, quid perdere cuncta laboras?
Iam nihil est, Fortuna, meum. Sic fatur: et arma
Signaque et adflictas omni iam parte catervas
Circuit, et revocat matura in fata ruentes,
Seque negat tanti. Nec deerat robur in enses
670Ire duci, iuguloque pati vel pectore letum:
Sed timuit, strato miles ne corpore Magni
Non fugeret, supraque ducem procumberet orbis:
Caesaris aut oculis voluit subducere mortem.
Nequidquam. Infelix, socero spectare volenti
675Praestandum est ubicumque capit. Sed tu quoque, coniux
Caussa fugae, vultusque tui: fatisque probatum est
Te praesente mori. Tunc Magnum concitus aufert
A bello sonipes, non tergo tela paventem,
Ingentesque animos extrema in fata ferentem.
680Non gemitus, non fletus erat, salvaque verendus
Maiestate dolor, qualem te, Magne, decebat
Romanis praestare malis. Non impare vultu
Adspicis Emathiam: nec te videre superbum
Prospera bellorum, nec fractum adversa videbunt:
685Quamque fuit laeto per tres infida triumphos,
Tam misero Fortuna minor. Iam pondere fati
Deposito securus abis: nunc tempora laeta
Respexisse vacat: spes numquam implenda recessit:
Quid fueris, nunc scire licet. Fuge proelia dire,
690Ac testare deos, nullum, qui perstet in armis,
Iam tibi, Magne, mori: ceu flebilis Africa damni,
Et ceu Munda nocens, Pharioque a gurgite cladess,
Sic et Thessalicae post te pars maxima pugnae.
Non iam Pompeii nomen populare per orbem,
695Nec studium belli: sed par, quod semper habemus,
Libertas et Caesar erunt: teque inde fugato
Ostendit moriens, sibi se pugnasse, senatus.
Nonne iuvat pulsum bellis cessisse, nec istud
Prospectasse nefas, spumantes caede catervas?
700Respice turbatos incursu sanguinis amnes,
Et soceri miserere tui. Quo pectore Romam
Intrabit factus campis felicior istis?
Quidquid in ignotis solus regionibus exsul,
Quidquid sub Phario positus patiere tyranno;
705Crede deis, longo fatorum crede favori,
Vincere peius erat. Prohibe lamenta sonare,
Flere veta populos: lacrimas luctusque remitte.
Tam mala Pompeii, quam prospera, mundus adoret.
Adspice securus vultu non supplice reges:
710Adspice possessas urbes, donataque regna,
Aegyptum Libyamque: et terras elige morti.
Vidit prima tuae testis Larissa ruinae
Nobile, nec victum fatis caput. Omnibus illa
Civibus effudit totas per moenia vires:
715Obvia, ceu laeto, praemittunt munera flentes:
Pandunt templa, domos: socios se cladibus optant.
Scilicet immenso superest ex nomine multum:
Teque minor solo, cunctas impellere gentes
Rursus in arma potes, rursusque in fata redire.
720Sed, quid opus victo populis aut urbibus? inquit:
Victori praestate fidem. Tu, Caesar, in alto
Caedis adhuc cumulo patriae per viscera vadis:
At tibi iam populos donat gener. Avehit inde
Pompeium sonipes: gemitus lacrimaeque sequuntur;
725Plurimaque in saevos populi convicia divos.
Nunc tibi vera fides quaesiti, Magne, favoris
Contigit, ac fructus. Felix se nescit amari.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Sir Edward Ridley, 1905)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: