previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Iam domiti cessere duces, pacisque petendae
Auctor damnatis supplex Afranius armis,
Semianimes in castra trahens hostilia turmas,
340Victoris stetit ante pedes. Servata precanti
Maiestas, non fracta malis, interque priorem
Fortunam casusque novos gerit omnia victi,
Sed ducis, et veniam securo pectore poscit:
Si me degeneri stravissent fata sub hoste
345Non deerat fortis rapiendo dextera leto:
At nunc sola mihi est orandae caussa salutis,
Dignum donanda, Caesar, te credere vita.
Non partis studiis agimur, nec sumsimus arma
Consiliis inimica tuis. Nos denique bellum
350Invenit civile duces; caussaeque priori,
Dum potuit, servata fides. Nil fata moramur:
Tradimus Hesperias gentes, aperimus Eoas,
Securumque orbis patimur post terga relicti.
Nec cruor effusus campis tibi bella peregit,
355Nec ferrum lassaeque manus. Hoc hostibus unum,
Quod vincas, ignosce tuis. Nec magna petuntur.
Otia des fessis, vitam patiaris inermes
Degere, quam tribuis: campis prostrata iacere
Agmina nostra putes: neque enim felicibus armis
360Misceri damnata decet, partemque triumphi
Captos ferre tui: turba haec sua fata peregit.
Hoc petimus, victos ne tecum vincere cogas.
Dixerat: at facilis Caesar vultuque serenus
Flectitur, atque usum belli poenamque remittit.
365Ut primum iustae placuerunt foedera pacis,
Incustoditos decurrit miles ad amnes;
Incumbit ripis, permissaque flumina turbat.
Continuus multis subitarum tractus aquarum,
Aera non passus vacuis discurrere venis,
370Arctavit clausitque animam: nec fervida pestis
Cedit adhuc: sed morbus egens iam gurgite plenis
Visceribus sibi poscit aquas. Mox robora nervis
Et vires rediere viris. O prodiga rerum
Luxuries, numquam parvo contenta parato,
375Et quaesitorum terra pelagoque ciborum
Ambitiosa fames, et lautae gloria mensae,
Discite, quam parvo liceat producere vitam,
Et quantum natura petat. Non erigit aegros
Nobilis ignoto diffusus consule Bacchus:
380Non auro murrhaque bibunt; sed gurgite puro
Vita redit. Satis est populis fluviusque Ceresque.
Heu miseri, qui bella gerunt! Tunc, arma relinquens
Victori, miles spoliato pectore tutus
Innocuusque suas, curarum liber, in urbes
385Spargitur. O quantum donata pace potitos
Excussis umquam ferrum librasse lacertis
Poenituit, tolerasse sitim, frustraque rogasse
Prospera bella deos. Nempe usis Marte secundo
Tot dubiae restant acies, tot in orbe labores:
390Ut numquam fortuna labet successibus anceps,
Vincendum toties, terras fundendus in omnes
Est cruor, et Caesar per tot sua fata sequendus.
Felix, qui potuit, mundi nutante ruina,
Quo iaceat iam scire loco. Non proelia fessos
395Ulla vocant, certos non rumpunt classica somnos.
Iam coniux natique rudes et sordida tecta
Et non deductos recipit sua terra colonos.
Hoc quoque securis oneris fortuna remisit,
Sollicitus menti quod abest favor. Ille salutis
400Est auctor, dux ille fuit. Sic proelia soli
Felices nullo spectant civilia voto.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Sir Edward Ridley, 1905)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: