previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Sic velut in tuta securi pace trahebant
Noctis iter mediae: sed non vesana Pothini
Mens imbuta semel tam sacra caede, vacabat
335A scelerum motu. Magno nihil ille peremto
Iam putat esse nefas: habitant sub pectore manes,
Ultricesque deae dant in nova monstra furorem.
Dignatur viles isto quoque sanguine dextras,
Quo Fortuna parat victos perfundere Patres;
340Poenaque civilis belli, vindicta senatus
Paene data est famulo. Procul hoc avertite, fata,
Crimen, ut haec Bruto cervix absente secetur.
In scelus it Pharium Romani poena tyranni,
Exemplumque perit. Struit audax irrita fatis:
345Nec parat occultae caedem committere fraudi,
Invictumque ducem detecto Marte lacessit.
Tantum animi delicta dabant, ut colla ferire
Caesaris, et socerum iungi tibi, Magne, inberet:
Atque haec dicta monet famulos perferre fideles
350Ad Pompeianae socium sibi caedis Achillam,
Quem puer imbellis cunctis praefecerat armis,
Et dederat ferrum, nullo sibi iure retento,
In cunctos, in seque simul. Tu mollibus, inquit,
Nunc incumbe toris, et pingues exige somnos:
355Invasit Cleopatra domum. Nec prodita tantum est,
Sed donata Pharos. Cessas accurrere solus
Ad dominae thalamos? Nubit soror impia fratri:
Nam Latio iam nupta duci est: interque maritos
Discurrens Aegypton habet, Romamque meretur.
360Expugnare senem potuit Cleopatra venenis:
Crede, miser, puero: quem nox si iunxerit una,
Et semel amplexus incesto pectore passus
Hauserit obscoenum titulo pietatis amorem,
Meque tuumque caput per singula forsitan illi
365Oscula donabit. Crucibus flammisque luemus,
Si fuerit formosa soror. Nil undique restat
Auxilii: rex hinc coniux, hinc Caesar adulter.
Et sumus, ut fatear, tam saeva iudice sontes:
Quem non ex nobis credet Cleopatra nocentem,
370A quo casta fuit? Per, te, quod fecimus una
Perdidimusque nefas, perque ictum sanguine Magni
Foedus, ades: subito bellum molire tumultu:
Irrue nocturnus: rumpamus funere taedas,
Crudelemque toris dominam mactemus in ipsis
375Cum quocumque viro. Nec nos deterreat ausis
Hesperii Fortuna ducis. Quae sustulit illum
Imposuitque orbi, communis gloria nobis:
Nos quoque sublimes Magnus facit. Adspice litus,
Spem nostri sceleris: pollutos consule fluctus,
380Quid liceat nobis: tumulumque e pulvere parvo
Adspice Pompeii non omnia membra tegentem.
Quem metuis, par huius erat. Non sanguine clari:
Quid refert? nec opes populorum ac regna movemus:
Ad scelus ingentis fati sumus. Adtrahit illos
385In nostras Fortuna manus. En, altera venit
Victima nobilior. Placemus caede secunda
Hesperias gentes. Iugulus mihi Caesaris haustus
Hoc praestare potest, Pompeii caede nocentes
Ut populus Romanus amet. Quid nomina tanta
390Horremus, viresque ducis, quibus ille relictis
Miles erit? Nox haec peraget civilia bella,
Inferiasque dabit populis, et mittet ad umbras.
Quod debetur adhuc mundo caput. Ite feroces
Caesaris in iugulum: praestet Lagea iuventus
395Hoc regi, Romana sibi. Tu parce morari:
Plenum epulis, madidumque mero, Venerique paratum
Invenies: aude: superi tot vota Catonum
Brutorumque tibi tribuent. Noli segnis Achillas
Suadenti parere nefas. Haud clara movendis,
400Ut mos, signa dedit castris, nec prodidit arma
Ullius clangore tubae: temere omnia saevi
Instrumenta rapit belli. Pars maxima turbae
Plebis erat Latiae: sed tanta oblivio mentes
Cepit, in externos corrupto milite mores,
405Ut duce sub famulo iussuque satellitis irent,
Quos erat indignum Phario parere tyranno.
Nulla fides pietasque viris, qui castra sequuntur;
Venalesque manus, ubi fas, ubi maxima merces,
Aere merent parvo: iugulumque in Caesaris ire
410Non sibi dant. Pro fas! ubi non civilia bella
Invenit imperii fatum miserabile nostri?
Thessaliae subducta acies in litore Nili
More furit patrio. Quid te plus, Magne, recepto
Ausa foret Lagea domus? Dat scilicet omnis
415Dextera, quod debet superis: nullique vacare
Fas est Romano. Latium sic scindere corpus
Dis placitum: non in soceri generique favorem
Discedunt populi: civilia bella satelles
Movit, et in partem Romani venit Achillas.
420Et nisi fata manus a sanguine Caesaris arcent,
Hae vincent partes. Aderat maturus uterque,
Et districta epulis ad cunctas aula patebat
Insidias, poteratque cruor per regia fundi
Pocula Caesareus, mensaeque incumbere cervix.
425Sed metuunt belli trepidos in nocte tumultus,
Ne caedes confusa mauu permissaque fatis
Te, Ptolemaee, trahat. Tanta est fiducia ferri.
Non rapuere nefas: summi contemta facultas
Est operis: visum famulis reparabile damnum,
430Illam mactandi dimittere Caesaris horam.
Servatur poenas in aperta luce daturus.
Donata est nox una duci, vixitque Pothini
Munere Phoebeos Caesar dilatus in ortus.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Sir Edward Ridley, 1905)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: