previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


CHREMES. CLITIPHO. SYRUS.

Ch.

Quid istuc, quaeso? qui istic mos est, Clitipho? itane fieri oportet?

Cl.

Quid ego feci?

Ch.
Vidine ego te modo manum in sinum huic meretrici

Inserere?

Sy.
Acta haec res est: perii.

Cl.
Mene?

Ch.
Hisce oculis; ne nega.

Facis adeo indigne iniuriam illi, qui non abstineas manum:

5Nam istaec quidem contumelia est,

Hominem amicum recipere ad te, atque eius amicam subagitare.

Vel heri in vino quam immodestus fuisti!

Sy.
Factum.

Ch.
Quam molestus!

Ut equidem, ita me Di ament, metui quid futurum denique esset.

Novi ego amantium animum: advertunt graviter quae non censeas.

Cl.

10At mihi fides apud hunc est nihil me istius facturum, pater.

Ch.

Esto: at certe concedas hinc aliquo ab ore eorum aliquantisper.

Multa fert libido: ea prohibet facere tua praesentia.

Ego de me facio coniecturam: nemo est meorum amicorum hodie

Apud quem expromere omnia mea occulta, Clitipho, audeam;

15Apud alium prohibet dignitas, apud alium ipsius facti pudet,

Ne ineptus, ne protervus videar; quod illum facere credito.

Sed nostrum est intelligere, utcumque atque ubicumque opus sit obsequi.

Sy.

Quid istic narrat?

Cl.
Perii.

Sy.
Clitipho, haec ego praecipio tibi?

Hominis frugi et temperantis functus es officium?

Cl.
Tace sodes.

Sy.

20Recte sane.

Ch.
Syre, pudet me.

Sy.
Credo; neque id iniuria.

Quin mihi molestum est.

Cl.
Pergis hercle?

Sy.
Verum dico quod videtur.

Cl.

Non accedam ad illos?

Ch.
Eho quaeso, una accedendi via est?

Sy.

Actum est: hic prius se indicarit quam ego argentum effecero.

Chreme, vin tu homini stulto mihi auscultare?

Ch.
Quid faciam?

Sy.
Iube hunc

25Abire hinc aliquo.

Cl.
Quo hinc abeam ego?

Sy.
Quo? quo libet: da illis locum.

Abi deambulatum.

Cl.
Deambulatum quo?

Sy.
Vah! quasi desit locus.

Abi sane istac, istorsum, quo vis.

Ch.
Recte dicit: censeo.

Cl.

Di te eradicent, Syre, qui me hinc extrudis.

Sy.
At

Tu pol tibi istas posthac comprimito manus.

30Censen vero? quid illum porro credis facturum, Chreme,

Nisi eum, quantum tibi opis Di dant, servas, castigas, mones?

Ch.

Ego istuc curabo.

Sy.
Atqui nunc, here, hic tibi asservandus est.

Ch.

Fiet.

Sy.
Si sapias: nam mihi iam minus minusque obtemperat.

Ch.

Quid tu? ecquid de illo quod dudum tecum egi egisti, Syre? aut

35Repperisti, tibi quod placeat? an nondum etiam?

Sy.
De fallacia

Dicis? st! inveni nuper quandam.

Ch.
Frugi es: cedo, quid est?

Sy.

Dicam: verum, ut aliud ex alio incidit.

Ch.
Quidnam, Syre?

Sy.

Pessima haec est meretrix.

Ch.
Ita videtur.

Sy.
Immo si scias.

Vah, vide, quod inceptet facinus. Fuit quaedam anus Corinthia

40Hic: huic drachmarum argenti haec mille dederat mutuum.

Ch.

Quid tum?

Sy.
Ea mortua est: reliquit filiam adolescentulam.

Ea relicta huic arrhaboni est pro illo argento.

Ch.
Intelligo.

Sy.

Hanc secum huc adduxit, ea quae est nunc apud uxorem tuam.

Ch.

Quid tum?

Sy.
Cliniam orat sibi uti id nunc det; illam illi tamen

45Post daturam. Mille nummum poscit.

Ch.
Et poscit quidem?

Sy.
Hui,

Dubium id est?

Ch.
Ego sic putavi: quid nunc facere cogitas?

Sy.

Egone? ad Menedemum ibo: dicam hanc esse captam ex Caria

Ditem et nobilem; si redimat, magnum inesse in ea lucrum.

Ch.

Erras.

Sy.
Quid ita?

Ch.
Pro Menedemo nunc tibi ego respondeo:

50Non emo: quid ais?

Sy.
Optata loquere.

Ch.
Atqui non est opus.

Sy.

Non opus est?

Ch.
Non hercle vero.

Sy.
Quid istuc? miror.

Ch.
Iam scies.

Mane, mane: quid est quod tarn a nobis graviter crepuerunt fores?

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1874)
hide Places (automatically extracted)

View a map of the most frequently mentioned places in this document.

Download Pleiades ancient places geospacial dataset for this text.

hide References (3 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: