Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
66.
Sed ut studia procerum et largitio principis adversum
casus solacium tulerant, ita accusatorum maior in dies
et infestior vis sine levamento grassabatur; corripueratque
Varum Quintilium, divitem et Caesari propinquum, Domitius Afer, Claudiae Pulchrae matris eius condemnator, nullo
mirante quod diu egens et parto nuper praemio male usus
plura ad flagitia accingeretur. Publium Dolabellam socium
delationis extitisse miraculo erat, quia claris maioribus et
Varo conexus suam ipse nobilitatem, suum sanguinem
perditum ibat. restitit tamen senatus et opperiendum
imperatorem censuit, quod unum urgentium malorum suffugium in tempus erat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.