Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
63.
Vbi haec atque talia velut in commune disseruit,
complectitur uxorem et paululum adversus praesentem
fortitudinem mollitus rogat oratque temperaret dolori neu
aeternum susciperet, sed in contemplatione vitae per virtutem actae desiderium mariti solaciis honestis toleraret. illa
contra sibi quoque destinatam mortem adseverat manumque
percussoris exposcit. tum Seneca gloriae eius non adversus,
simul amore, ne sibi unice dilectam ad iniurias relinqueret,
'vitae' inquit 'delenimenta monstraveram tibi, tu mortis
decus mavis: non invidebo exemplo. sit huius tam fortis
exitus constantia penes utrosque par, claritudinis plus in
tuo fine.' post quae eodem ictu brachia ferro exolvunt.
Seneca, quoniam senile corpus et parco victu tenuatum
lenta effugia sanguini praebebat, crurum quoque et poplitum
venas abrumpit; saevisque cruciatibus defessus, ne dolore
suo animum uxoris infringeret atque ipse visendo eius
tormenta ad impatientiam delaberetur, suadet in aliud
cubiculum abscedere. et novissimo quoque momento
suppeditante eloquentia advocatis scriptoribus pleraque
tradidit, quae in vulgus edita eius verbis invertere supersedeo.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.