Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
53.
Tandem statuere circensium ludorum die, qui Cereri
celebratur, exequi destinata, quia Caesar rarus egressu domoque aut hortis clausus ad ludicra circi ventitabat promptioresque aditus erant laetitia spectaculi. ordinem insidiis
composuerant, ut Lateranus, quasi subsidium rei familiari
oraret, deprecabundus et genibus principis accidens prosterneret incautum premeretque, animi validus et corpore
ingens; tum iacentem et impeditum tribuni et centuriones
et ceterorum, ut quisque audentiae habuisset, adcurrerent
trucidarentque, primas sibi partis expostulante Scaevino,
qui pugionem templo Salutis in Etruria sive, ut alii
tradidere, Fortunae Ferentino in oppido detraxerat gestabatque velut magno operi sacrum. interim Piso apud
aedem Cereris opperiretur, unde eum praefectus Faenius
et ceteri accitum ferrent in castra, comitante Antonia,
Claudii Caesaris filia, ad eliciendum vulgi favorem, quod
C. Plinius memorat. nobis quoquo modo traditum non
occultare in animo fuit, quamvis absurdum videretur aut
inanem ad spem Antoniam nomen et periculum commodavisse aut Pisonem notum amore uxoris alii matrimonio
se obstrinxisse, nisi si cupido dominandi cunctis adfectibus
flagrantior est.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.