Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
8.
Nihil primo senatus die agi passus est nisi de supre-
mis Augusti, cuius testamentum inlatum per virgines Vestae
Tiberium et Liviam heredes habuit. Livia in familiam
Iuliam nomenque Augustum adsumebatur; in spem secundam nepotes pronepotesque, tertio gradu primores civitatis scripserat, plerosque invisos sibi sed iactantia gloriaque
ad posteros. legata non ultra civilem modum, nisi quod
populo et plebi quadringenties tricies quinquies, praetoriarum cohortium militibus singula nummum milia, urbanis
quingenos, legionariis aut cohortibus civium Romanorum
trecenos nummos viritim dedit. tum consultatum de honoribus; ex quis qui maxime insignes visi, ut porta triumphali
duceretur funus Gallus Asinius, ut legum latarum tituli,
victarum ab eo gentium vocabula anteferrentur L. Arruntius
censuere. addebat Messala Valerius renovandum per annos
sacramentum in nomen Tiberii; interrogatusque a Tiberio
num se mandante eam sententiam prompsisset, sponte
dixisse respondit, neque in iis quae ad rem publicam pertinerent consilio nisi suo usurum vel cum periculo offensionis: ea sola species adulandi supererat. conclamant
patres corpus ad rogum umeris senatorum ferendum. remisit Caesar adroganti moderatione, populumque edicto
monuit ne, ut quondam nimiis studiis funus divi Iulii turbassent, ita Augustum in foro potius quam in campo Martis,
sede destinata, cremari vellent. die funeris milites velut
praesidio stetere, multum inridentibus qui ipsi viderant
quique a parentibus acceperant diem illum crudi adhuc
servitii et libertatis inprospere repetitae, cum occisus dictator Caesar aliis pessimum aliis pulcherrimum facinus
videretur: nunc senem principem, longa potentia, provisis
etiam heredum in rem publicam opibus, auxilio scilicet
militari tuendum, ut sepultura eius quieta foret.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.