Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
43.
'Cur enim primo contionis die ferrum illud, quod
pectori meo infigere parabam, detraxistis, o inprovidi
amici? melius et amantius ille qui gladium offerebat. cecidissem certe nondum tot flagitiorum exercitu meo conscius;
legissetis ducem, qui meam quidem mortem inpunitam
sineret, Vari tamen et trium legionum ulcisceretur. neque
enim di sinant ut Belgarum quamquam offerentium decus
istud et claritudo sit subvenisse Romano nomini, compressisse Germaniae populos. tua, dive Auguste, caelo recepta
mens, tua, pater Druse, imago, tui memoria isdem istis cum
militibus, quos iam pudor et gloria intrat, eluant hanc
maculam irasque civilis in exitium hostibus vertant. vos
quoque, quorum alia nunc ora, alia pectora contueor, si
legatos senatui, obsequium imperatori, si mihi coniugem et
filium redditis, discedite a contactu ac dividite turbidos: id
stabile ad paenitentiam, id fidei vinculum erit.'
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.