Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
42.
'Non mihi uxor aut filius patre et re publica cariores
sunt, sed illum quidem sua maiestas, imperium Romanum
ceteri exercitus defendent. coniugem et liberos meos, quos
pro gloria vestra libens ad exitium offerrem, nunc procul a
furentibus summoveo, ut quidquid istud sceleris imminet,
meo tantum sanguine pietur, neve occisus Augusti pronepos, interfecta Tiberii nurus nocentiores vos faciant. quid
enim per hos dies inausum intemeratumve vobis? quod
nomen huic coetui dabo? militesne appellem, qui filium
imperatoris vestri vallo et armis circumsedistis? an civis,
quibus tam proiecta senatus auctoritas? hostium quoque
ius et sacra legationis et fas gentium rupistis. divus Iulius
seditionem exercitus verbo uno compescuit, Quirites vocando qui sacramentum eius detrectabant: divus Augustus
vultu et aspectu Actiacas legiones exterruit: nos ut nondum
eosdem, ita ex illis ortos si Hispaniae Syriaeve miles aspernaretur, tamen mirum et indignum erat. primane et
vicesima legiones, illa signis a Tiberio acceptis, tu tot
proeliorum socia, tot praemiis aucta, egregiam duci vestro
gratiam refertis? hunc ego nuntium patri laeta omnia aliis
e provinciis audienti feram? ipsius tirones, ipsius veteranos
non missione, non pecunia satiatos: hic tantum interfici
centuriones, eici tribunos, includi legatos, infecta sanguine
castra, flumina, meque precariam animam inter infensos
trahere.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.