previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Et quisquam ingenuas etiamnunc suspicit artes,
     Aut tenerum dotes carmen habere putat?
Ingenium quondam fuerat pretiosius auro;
     At nunc barbaria est grandis, habere nihil.
5Cum pulchrae dominae nostri placuere libelli,
     Quo licuit libris, non licet ire mihi;
Cum bene laudavit, laudato ianua clausa est.
     Turpiter huc illuc ingeniosus eo.
Ecce, recens dives parto per vulnera censu
10      Praefertur nobis sanguine pastus eques!
Hunc potes amplecti formosis, vita, lacertis?
     Huius in amplexu, vita, iacere potes?
Si nescis, caput hoc galeam portare solebat;
     Ense latus cinctum, quod tibi servit, erat;
15Laeva manus, cui nunc serum male convenit aurum,
     Scuta tulit; dextram tangecruenta fuit!
Qua periit aliquis, potes hanc contingere dextram?
     Heu, ubi mollities pectoris illa tui?
Cerne cicatrices, veteris vestigia pugnae
20      Quaesitum est illi corpore, quidquid habet.
Forsitan et, quotiens hominem iugulaverit, ille
     Indicet! hoc fassas tangis, avara, manus?
Ille ego Musarum purus Phoebique sacerdos
     Ad rigidas canto carmen inane fores?
25Discite, qui sapitis, non quae nos scimus inertes,
     Sed trepidas acies et fera castra sequi
Proque bono versu primum deducite pilum!
     Nox tibi, si belles, possit, Homere, dari.
Iuppiter, admonitus nihil esse potentius auro,
30      Corruptae pretium virginis ipse fuit.
Dum merces aberat, durus pater, ipsa severa,
     Aerati postes, ferrea turris erat;
Sed postquam sapiens in munere venit adulter,
     Praebuit ipsa sinus et dare iussa dedit.
35At cum regna senex caeli Saturnus haberet,
     Omne lucrum tenebris alta premebat humus.
Aeraque et argentum cumque auro pondera ferri
     Manibus admorat, nullaque massa fuit.
At meliora dabatcurvo sine vomere fruges
40      Pomaque et in quercu mella reperta cava.
Nec valido quisquam terram scindebat aratro,
     Signabat nullo limite mensor humum,
Non freta demisso verrebant eruta remo;
     Ultima mortali tum via litus erat.
45Contra te sollers, hominum natura, fuisti
     Et nimium damnis ingeniosa tuis.
Quo tibi, turritis incingere moenibus urbes?
     Quo tibi, discordes addere in arma manus?
Quid tibi cum pelagoterra contenta fuisses!
50      Cur non et caelum, tertia regna, petis?
Qua licet, adfectas caelum quoquetempla Quirinus,
     Liber et Alcides et modo Caesar habent.
Eruimus terra solidum pro frugibus aurum.
     Possidet inventas sanguine miles opes.
55Curia pauperibus clausa estdat census honores;
     Inde gravis iudex, inde severus eques!
Omnia possideant; illis Campusque forumque
     Serviat, hi pacem crudaque bella gerant
Tantum ne nostros avidi liceantur amores,
60      Etsatis estaliquid pauperis esse sinant!
At nunc, exaequet tetricas licet illa Sabinas,
     Imperat ut captae qui dare multa potest;
Me prohibet custos, in me timet illa maritum.
     Si dederim, tota cedet uterque domo!
65O si neclecti quisquam deus ultor amantis
     Tam male quaesitas pulvere mutet opes!

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (various, 1855)
load focus English (Christopher Marlowe)
hide References (3 total)
  • Commentary references to this page (2):
    • John Conington, Commentary on Vergil's Aeneid, Volume 1, 1.48
    • John Conington, Commentary on Vergil's Aeneid, Volume 2, 10.682
  • Cross-references to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: