previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Si tibi non opus est servata, stulte, puella,
     At mihi fac serves, quo magis ipse velim!
Quod licet, ingratum est; quod non licet acrius urit.
     Ferreus est, siquis, quod sinit alter, amat
5Speremus pariter, pariter metuamus amantes,
     Et faciat voto rara repulsa locum.
Quo mihi fortunam, quae numquam fallere curet?
     Nil ego, quod nullo tempore laedat, amo!
Viderat hoc in me vitium versuta Corinna,
10      Quaque capi possem, callida norat opem.
A, quotiens sani capitis mentita dolores
     Cunctantem tardo iussit abire pede!
A, quotiens finxit culpam, quantumque licebat
     Insonti, speciem praebuit esse nocens!
15Sic ubi vexarat tepidosque refoverat ignis,
     Rursus erat votis comis et apta meis.
Quas mihi blanditias, quam dulcia verba parabat
     Oscula, di magni, qualia quotque dabat!
Tu quoque, quae nostros rapuisti nuper ocellos,
20      Saepe time simulans, saepe rogata nega;
Et sine me ante tuos proiectum in limine postis
     Longa pruinosa frigora nocte pati.
Sic mihi durat amor longosque adolescit in annos;
     Hoc iuvat; haec animi sunt alimenta mei.
25Pinguis amor nimiumque patens in taedia nobis
     Vertitur et, stomacho dulcis ut esca, nocet.
Si numquam Danaen habuisset aenea turris,
     Non esset Danae de Iove facta parens;
Dum servat Iuno mutatam cornibus Io,
30      Facta est, quam fuerat, gratior illa Iovi.
Quod licet et facile est quisquis cupit, arbore frondis
     Carpat et e magno flumine potet aquam.
Siqua volet regnare diu, deludat amantem.
     Ei mihi, ne monitis torquear ipse meis!
35Quidlibet eveniat, nocet indulgentia nobis
     Quod sequitur, fugio; quod fugit, ipse sequor.
At tu, formosae nimium secure puellae,
     Incipe iam prima claudere nocte forem.
Incipe, quis totiens furtim tua limina pulset,
40      Quaerere, quid latrent nocte silente canes,
Quas ferat et referat sollers ancilla tabellas,
     Cur totiens vacuo secubet ipsa toro.
Mordeat ista tuas aliquando cura medullas,
     Daque locum nostris materiamque dolis.
45Ille potest vacuo furari litore harenas,
     Uxorem stulti siquis amare potest.
Iamque ego praemoneo: nisi tu servare puellam
     Incipis, incipiet desinere esse mea!
Multa diuque tuli; speravi saepe futurum,
50      Cum bene servasses, ut bene verba darem.
Lentus es et pateris nulli patienda marito;
     At mihi concessi finis amoris erit!
Scilicet infelix numquam prohibebor adire?
     Nox mihi sub nullo vindice semper erit?
55Nil metuam? per nulla traham suspiria somnos?
     Nil facies, cur te iure perisse velim?
Quid mihi cum facili, quid cum lenone marito?
     Corrumpit vitio gaudia nostra suo.
Quin alium, quem tanta iuvat patientia, quaeris?
60      Me tibi rivalem si iuvat esse, veta!

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Christopher Marlowe)
load focus English (various, 1855)
hide References (2 total)
  • Commentary references to this page (1):
    • George W. Mooney, Commentary on Apollonius: Argonautica, 3.1018
  • Cross-references to this page (1):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: