previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


'Non ego nobilium sedeo studiosus equorum;
     Cui tamen ipsa faves, vincat ut ille, precor.
Ut loquerer tecum veni, tecumque sederem,
     Ne tibi non notus, quem facis, esset amor.
5Tu cursus spectas, ego te; spectemus uterque
     Quod iuvat, atque oculos pascat uterque suos.
O, cuicumque faves, felix agitator equorum!
     Ergo illi curae contigit esse tuae?
Hoc mihi contingat, sacro de carcere missis
10      Insistam forti mente vehendus equis,
Et modo lora dabo, modo verbere terga notabo,
     Nunc stringam metas interiore rota.
Si mihi currenti fueris conspecta, morabor,
     Deque meis manibus lora remissa fluent.
15At quam paene Pelops Pisaea concidit hasta,
     Dum spectat vultus, Hippodamia, tuos!
Nempe favore suae vicit tamen ille puellae.
     Vincamus dominae quisque favore suae!
Quid frustra refugis? cogit nos linea iungi.
20      Haec in lege loci commoda circus habet
Tu tamen a dextra, quicumque es, parce puellae;
     Contactu lateris laeditur ista tui.
Tu quoque, qui spectas post nos, tua contrahe crura,
     Si pudor est, rigido nec preme terga genu!
25Sed nimium demissa iacent tibi pallia terra.
     Colligevel digitis en ego tollo meis!
Invida vestis eras, quae tam bona crura tegebas;
     Quoque magis spectesinvida vestis eras!
Talia Milanion Atalantes crura fugacis
30      Optavit manibus sustinuisse suis.
Talia pinguntur succinctae crura Dianae
     Cum sequitur fortes, fortior ipsa, feras.
His ego non visis arsi; quid fiet ab ipsis?
     In flammam flammas, in mare fundis aquas.
35Suspicor ex istis et cetera posse placere,
     Quae bene sub tenui condita veste latent.
Vis tamen interea faciles arcessere ventos?
     Quos faciet nostra mota tabella manu.
An magis hic meus est animi, non aeris aestus,
40      Captaque femineus pectora torret amor?
Dum loquor, alba levi sparsa est tibi pulvere vestis.
     Sordide de niveo corpore pulvis abi!
Sed iam pompa venitlinguis animisque favete!
     Tempus adest plaususaurea pompa venit.
45Prima loco fertur passis Victoria pinnis
     Huc ades et meus hic fac, dea, vincat amor!
Plaudite Neptuno, nimium qui creditis undis!
     Nil mihi cum pelago; me mea terra capit.
Plaude tuo Marti, miles! nos odimus arma;
50      Pax iuvat et media pace repertus amor.
Auguribus Phoebus, Phoebe venantibus adsit!
     Artifices in te verte, Minerva, manus!
Ruricolae, Cereri teneroque adsurgite Baccho!
     Pollucem pugiles, Castora placet eques!
55Nos tibi, blanda Venus, puerisque potentibus arcu
     Plaudimus; inceptis adnue, diva, meis
Daque novae mentem dominae! patiatur amari!
     Adnuit et motu signa secunda dedit.
Quod dea promisit, promittas ipsa, rogamus;
60      Pace loquar Veneris, tu dea maior eris.
Per tibi tot iuro testes pompamque deorum,
     Te dominam nobis tempus in omne peti!
Sed pendent tibi crura. potes, si forte iuvabit,
     Cancellis primos inseruisse pedes.
65Maxima iam vacuo praetor spectacula circo
     Quadriiugos aequo carcere misit equos.
Cui studeas, video. vincet, cuicumque favebis.
     Quid cupias, ipsi scire videntur equi.
Me miserum, metam spatioso circuit orbe!
70      Quid facis? admoto proxumus axe subit.
Quid facis, infelix? perdis bona vota puellae.
     Tende, precor, valida lora sinistra manu!
Favimus ignavosed enim revocate, Quirites,
     Et date iactatis undique signa togis!
75En, revocant! — ac ne turbet toga mota capillos,
     In nostros abdas te licet usque sinus.
Iamque patent iterum reserato carcere postes;
     Evolat admissis discolor agmen equis.
Nunc saltem supera spatioque insurge patenti!
80      Sint mea, sint dominae fac rata vota meae!
Sunt dominae rata vota meae, mea vota supersunt.
     Ille tenet palmam; palma petenda mea est.'
Risit, et argutis quiddam promisit ocellis.
     'Hoc satis est, alio cetera redde loco!'

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (various, 1855)
load focus English (Christopher Marlowe)
hide References (4 total)
  • Cross-references to this page (4):
    • Harper's, Cancelli
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CANCELLI
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CIRCUS
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), SUDARIUM
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: