previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Nullus amor tanti estabeas, pharetrate Cupido! —
     Ut mihi sint totiens maxima vota mori.
Vota mori mea sunt, cum te peccasse recordor,
     O mihi perpetuum nata puella malum!
5Non male deletae nudant tua facta tabellae,
     Nec data furtive munera crimen habent.
O utinam arguerem sic, ut non vincere possem!
     Me miserum! quare tam bona causa mea est?
Felix, qui quod amat defendere fortiter audet,
10      Cui sua 'non feci!' dicere amica potest.
Ferreus est nimiumque suo favet ille dolori,
     Cui petitur victa palma cruenta rea.
Ipse miser vidi, cum me dormire putares,
     Sobrius adposito crimina vestra mero.
15Multa supercilio vidi vibrante loquentes;
     Nutibus in vestris pars bona vocis erat.
Non oculi tacuere tui, conscriptaque vino
     Mensa, nec in digitis littera nulla fuit.
Sermonem agnovi, quod non videatur, agentem
20      Verbaque pro certis iussa valere notis.
Iamque frequens ierat mensa conviva relicta;
     Conpositi iuvenes unus et alter erant.
Inproba tum vero iungentes oscula vidi
     Illa mihi lingua nexa fuisse liquet
25Qualia non fratri tulerit germana severo,
     Sed tulerit cupido mollis amica viro;
Qualia credibile est non Phoebo ferre Dianam,
     Sed Venerem Marti saepe tulisse suo.
'Quid facis?' exclamo, 'quo nunc mea gaudia differs?
30      Iniciam dominas in mea iura manus!
Haec tibi sunt mecum, mihi sunt communia tecum
     In bona cur quisquam tertius ista venit?'
Haec ego, quaeque dolor linguae dictavit; at illi
     Conscia purpureus venit in ora pudor,
35Quale coloratum Tithoni coniuge caelum
     Subrubet, aut sponso visa puella novo;
Quale rosae fulgent inter sua lilia mixtae,
     Aut ubi cantatis Luna laborat equis,
Aut quod, ne longis flavescere possit ab annis,
40      Maeonis Assyrium femina tinxit ebur.
Hic erat aut alicui color ille simillimus horum,
     Et numquam visu pulchrior illa fuit.
Spectabat terramterram spectare decebat;
     Maesta erat in vultumaesta decenter erat.
45Sicut erant, et erant culti, laniare capillos
     Et fuit in teneras impetus ire genas
Ut faciem vidi, fortes cecidere lacerti;
     Defensa est armis nostra puella suis.
Qui modo saevus eram, supplex ultroque rogavi,
50      Oscula ne nobis deteriora daret.
Risit et ex animo dedit optimaqualia possent
     Excutere irato tela trisulca Iovi;
Torqueor infelix, ne tam bona senserit alter,
     Et volo non ex hac illa fuisse nota.
55Haec quoque, quam docui, multo meliora fuerunt,
     Et quiddam visa est addidicisse novi.
Quod nimium placuere, malum est, quod tota labellis
     Lingua tua est nostris, nostra recepta tuis.
Nec tamen hoc unum doleonon oscula tantum
60      Iuncta queror, quamvis haec quoque iuncta queror;
Illa nisi in lecto nusquam potuere doceri.
     Nescio quis pretium grande magister habet.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (various, 1855)
load focus English (Christopher Marlowe)
hide References (2 total)
  • Commentary references to this page (1):
    • E. T. Merrill, Commentary on Catullus, 68b
  • Cross-references to this page (1):
    • A Dictionary of Greek and Roman Antiquities (1890), CORO´NA
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: