Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
immanissima facta augebat atrocitate uerborum. nihil magis in natura sua laudare se ac probare dicebat quam, ut ipsius uerbo utar, ἀδιατρεψίαν, hoc est inuerecundiam. monenti Antoniae auiae tamquam parum esset non oboedire: 'memento,' ait, 'omnia mihi et in omnis licere.' trucidaturus fratrem, quem metu uenenorum praemuniri medicamentis suspicabatur: 'antidotum,' inquit, 'aduersus Caesarem?' relegatis sororibus non solum insulas habere se, sed etiam gladios minabatur. [2] praetorium uirum ex secessu Anticyrae, quam ualitudinis causa petierat, propagari sibi commeatum saepius desiderantem cum mandasset interimi, adiecit necessariam esse sanguinis missionem, cui tam diu non prodesset elleborum. decimo quoque die numerum puniendorum ex custodia subscribens rationem se purgare dicebat. Gallis Graecisque aliquot uno tempore condemnatis gloriabatur Gallograeciam se subegisse.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.