Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[3] et rursus aliis litteris: 'nos, mi Tiberi, Quinquatrus satis iucunde egimus; lusimus enim per omnis dies forumque aleatorum calfecimus. frater tuus magnis clamoribus rem gessit; ad summam tamen perdidit non multum, sed ex magnis detrimentis praeter spem paulatim retractum est. ego perdidi uiginti milia nummum meo nomine, sed cum effuse in lusu liberalis fuissem, ut soleo plerumque. nam si quas manus remisi cuique exegissem aut retinuissem quod cuique donaui, uicissem uel quinquaginta milia. sed hoc malo; benignitas enim mea me ad caelestem gloriam efferet.' scribit ad filiam:
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.