previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


sapientia humiliati exaltabit caput illius et in medio magnatorum consedere illum faciet [2] non laudes virum in specie sua neque spernas hominem in visu suo [3] brevis in volatilibus est apis et initium dulcoris habet fructus illius [4] in vestitu ne glorieris umquam nec in die honoris tui extollaris quoniam mirabilia opera Altissimi solius et gloriosa et absconsa et invisa opera illius [5] multi tyranni sederunt in throno et insuspicabilis portavit diadema [6] multi potentes pressi sunt valide et gloriosi traditi sunt in manus alterorum [7] priusquam interroges ne vituperes quemquam et cum interrogaveris corripe iuste [8] priusquam audias ne respondeas verbum et in medio sermonum ne adicias loqui [9] de re ea quae te non molestat ne certeris et in iudicio peccantium ne consistas [10] fili ne in multis sint actus tui et si dives fueris non eris inmunis a delicto si enim secutus fueris non adprehendes et non effugies si praecucurreris [11] est laborans et festinans et dolens impius et tanto magis non abundat [12] est homo marcidus egens recuperatione plus deficiens virtute et abundans paupertate [13] et oculus Dei respexit illum in bono et erexit illum ab humilitate ipsius et exaltavit caput eius et mirati sunt in illo multi et honoraverunt Deum [14] bona et mala vita et mors et paupertas et honestas a Deo sunt [15] [] [16] [] [17] datio Dei permanet iustis et profectus illius successus habebunt in aeternum [18] est qui locupletatur parce agendo et haec pars mercedis illius [19] in eo quod dicit inveni requiem mihi et nunc manducabo de bonis meis solus [20] et nescit quod tempus praetereat et relinquet omnia aliis [21] sta in testamento tuo et in illo conloquere et in opere mandatorum tuorum veteresce [22] ne manseris in operibus peccatorum fide autem in Deo et mane in loco tuo [23] facile est enim in oculis Dei de subito honestari pauperem [24] benedictio Dei in mercedem iusti festinat et in honore veloci processus illius fructificat [25] ne dicas quid est mihi opus et quae erunt mihi ex hoc bona [26] ne dicas sufficiens sum et quid ex hoc pessimabor [27] in die bonorum ne inmemor sis malorum et in die malorum ne inmemor sis bonorum [28] quoniam facile coram Deo in die obitus retribuere unicuique secundum vias suas [29] malitia horae oblivionem facit luxuriae magnae et in fine hominis denudatio operum illius [30] ante mortem ne laudes hominem quemquam quoniam in filiis suis agnoscitur vir [31] non omnem hominem inducas in domum tuam multae enim insidiae sunt dolosi [32] sicut enim eructant praecordia fetantium sicut perdix inducitur in caveam et ut caprea in laqueum sic et cor superborum et sicut prospectator videns casum proximi sui [33] bona enim in mala convertens insidiatur et in electis inponet maculam [34] ab scintilla una augetur ignis et ab uno doloso augetur sanguis homo vero peccator sanguini insidiatur [35] adtende te a pestifero fabricat enim mala ne forte inducat super te subsannationem in perpetuum [36] admitte ad te alienigenam et subvertet te in turbore et abalienabit te a tuis propriis

hide References (1 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: