Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Praefatio
multorum nobis et magnorum per Legem et Prophetas
aliosque qui secuti sunt illos sapientiam demonstratam,
in
quibus oportet laudare Israhel doctrinae et sapientiae causa;
quia non solum ipsos loquentes necesse est peritos,
sed etiam
extraneos posse et dicentes et scribentes doctissimos fieri.
avus meus Iesus postquam se amplius dedit ad diligentiam
lectionis Legis et Prophetarum et aliorum librorum qui nobis a
parentibus nostris traditi sunt,
volui et ipse scribere aliquid
horum quae ad doctrinam et sapientiam pertinent,
ut
desiderantes discere et illorum periti facti magis magisque
adtendant animo et confirmentur ad legitimam vitam.
hortor
itaque venire vos cum benevolentia et adtentiore studio
lectionem facere,
et veniam habere in illis in quibus videmur
sequentes imaginem sapientiae et deficere in verborum
conpositione.
nam deficiunt verba hebraica quando translata
fuerint ad alteram linguam;
non solum autem haec,
sed et ipsa
Lex et Prophetae ceteraque librorum non parvam habent
differentiam quando inter se dicuntur.
nam in octavo et
tricesimo anno temporibus Ptolomei Euergetis regis,
postquam
perveni in Aegyptum et cum multum temporis ibi fecissem,
inveni
libros relictos non parvae neque contemnendae doctrinae.
itaque bonum et necessarium putavi et ipse aliquam addere
diligentiam et laborem interpretandi istum librum;
et multa
vigilia adtuli doctrinam in spatio temporis,
ad illa quae ad
finem ducunt librum dare,
et illis qui volunt animum intendere
et discere quemadmodum oporteat instituere mores qui secundum
legem Domini proposuerunt vitam agere.