Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem quae in nobis conpletae sunt rerum [2] sicut tradiderunt nobis qui ab initio ipsi viderunt et ministri fuerunt sermonis [3] visum est et mihi adsecuto a principio omnibus diligenter ex ordine tibi scribere optime Theophile [4] ut cognoscas eorum verborum de quibus eruditus es veritatem [5] fuit in diebus Herodis regis Iudaeae sacerdos quidam nomine Zaccharias de vice Abia et uxor illi de filiabus Aaron et nomen eius Elisabeth [6] erant autem iusti ambo ante Deum incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus Domini sine querella [7] et non erat illis filius eo quod esset Elisabeth sterilis et ambo processissent in diebus suis [8] factum est autem cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suae ante Deum [9] secundum consuetudinem sacerdotii sorte exiit ut incensum poneret ingressus in templum Domini [10] et omnis multitudo erat populi orans foris hora incensi [11] apparuit autem illi angelus Domini stans a dextris altaris incensi [12] et Zaccharias turbatus est videns et timor inruit super eum [13] ait autem ad illum angelus ne timeas Zaccharia quoniam exaudita est deprecatio tua et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium et vocabis nomen eius Iohannem [14] et erit gaudium tibi et exultatio et multi in nativitate eius gaudebunt [15] erit enim magnus coram Domino et vinum et sicera non bibet et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suae [16] et multos filiorum Israhel convertet ad Dominum Deum ipsorum [17] et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Heliae ut convertat corda patrum in filios et incredibiles ad prudentiam iustorum parare Domino plebem perfectam [18] et dixit Zaccharias ad angelum unde hoc sciam ego enim sum senex et uxor mea processit in diebus suis [19] et respondens angelus dixit ei ego sum Gabrihel qui adsto ante Deum et missus sum loqui ad te et haec tibi evangelizare [20] et ecce eris tacens et non poteris loqui usque in diem quo haec fiant pro eo quod non credidisti verbis meis quae implebuntur in tempore suo [21] et erat plebs expectans Zacchariam et mirabantur quod tardaret ipse in templo [22] egressus autem non poterat loqui ad illos et cognoverunt quod visionem vidisset in templo et ipse erat innuens illis et permansit mutus [23] et factum est ut impleti sunt dies officii eius abiit in domum suam [24] post hos autem dies concepit Elisabeth uxor eius et occultabat se mensibus quinque dicens [25] quia sic mihi fecit Dominus in diebus quibus respexit auferre obprobrium meum inter homines [26] in mense autem sexto missus est angelus Gabrihel a Deo in civitatem Galilaeae cui nomen Nazareth [27] ad virginem desponsatam viro cui nomen erat Ioseph de domo David et nomen virginis Maria [28] et ingressus angelus ad eam dixit have gratia plena Dominus tecum benedicta tu in mulieribus [29] quae cum vidisset turbata est in sermone eius et cogitabat qualis esset ista salutatio [30] et ait angelus ei ne timeas Maria invenisti enim gratiam apud Deum [31] ecce concipies in utero et paries filium et vocabis nomen eius Iesum [32] hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius [33] et regnabit in domo Iacob in aeternum et regni eius non erit finis [34] dixit autem Maria ad angelum quomodo fiet istud quoniam virum non cognosco [35] et respondens angelus dixit ei Spiritus Sanctus superveniet in te et virtus Altissimi obumbrabit tibi ideoque et quod nascetur sanctum vocabitur Filius Dei [36] et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepit filium in senecta sua et hic mensis est sextus illi quae vocatur sterilis [37] quia non erit inpossibile apud Deum omne verbum [38] dixit autem Maria ecce ancilla Domini fiat mihi secundum verbum tuum et discessit ab illa angelus [39] exsurgens autem Maria in diebus illis abiit in montana cum festinatione in civitatem Iuda [40] et intravit in domum Zacchariae et salutavit Elisabeth [41] et factum est ut audivit salutationem Mariae Elisabeth exultavit infans in utero eius et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth [42] et exclamavit voce magna et dixit benedicta tu inter mulieres et benedictus fructus ventris tui [43] et unde hoc mihi ut veniat mater Domini mei ad me [44] ecce enim ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis exultavit in gaudio infans in utero meo [45] et beata quae credidit quoniam perficientur ea quae dicta sunt ei a Domino [46] et ait Maria magnificat anima mea Dominum [47] et exultavit spiritus meus in Deo salutari meo [48] quia respexit humilitatem ancillae suae ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes [49] quia fecit mihi magna qui potens est et sanctum nomen eius [50] et misericordia eius in progenies et progenies timentibus eum [51] fecit potentiam in brachio suo dispersit superbos mente cordis sui [52] deposuit potentes de sede et exaltavit humiles [53] esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes [54] suscepit Israhel puerum suum memorari misericordiae [55] sicut locutus est ad patres nostros Abraham et semini eius in saecula [56] mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus et reversa est in domum suam [57] Elisabeth autem impletum est tempus pariendi et peperit filium [58] et audierunt vicini et cognati eius quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa et congratulabantur ei [59] et factum est in die octavo venerunt circumcidere puerum et vocabant eum nomine patris eius Zacchariam [60] et respondens mater eius dixit nequaquam sed vocabitur Iohannes [61] et dixerunt ad illam quia nemo est in cognatione tua qui vocetur hoc nomine [62] innuebant autem patri eius quem vellet vocari eum [63] et postulans pugillarem scripsit dicens Iohannes est nomen eius et mirati sunt universi [64] apertum est autem ilico os eius et lingua eius et loquebatur benedicens Deum [65] et factus est timor super omnes vicinos eorum et super omnia montana Iudaeae divulgabantur omnia verba haec [66] et posuerunt omnes qui audierant in corde suo dicentes quid putas puer iste erit etenim manus Domini erat cum illo [67] et Zaccharias pater eius impletus est Spiritu Sancto et prophetavit dicens [68] benedictus Deus Israhel quia visitavit et fecit redemptionem plebi suae [69] et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui [70] sicut locutus est per os sanctorum qui a saeculo sunt prophetarum eius [71] salutem ex inimicis nostris et de manu omnium qui oderunt nos [72] ad faciendam misericordiam cum patribus nostris et memorari testamenti sui sancti [73] iusiurandum quod iuravit ad Abraham patrem nostrum [74] daturum se nobis ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati serviamus illi [75] in sanctitate et iustitia coram ipso omnibus diebus nostris [76] et tu puer propheta Altissimi vocaberis praeibis enim ante faciem Domini parare vias eius [77] ad dandam scientiam salutis plebi eius in remissionem peccatorum eorum [78] per viscera misericordiae Dei nostri in quibus visitavit nos oriens ex alto [79] inluminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent ad dirigendos pedes nostros in viam pacis [80] puer autem crescebat et confortabatur spiritu et erat in deserto usque in diem ostensionis suae ad Israhel