previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


fratres mei nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Iesu Christi gloriae [2] etenim si introierit in conventu vestro vir aureum anulum habens in veste candida introierit autem et pauper in sordido habitu [3] et intendatis in eum qui indutus est veste praeclara et dixeritis tu sede hic bene pauperi autem dicatis tu sta illic aut sede sub scabillo pedum meorum [4] nonne iudicatis apud vosmet ipsos et facti estis iudices cogitationum iniquarum [5] audite fratres mei dilectissimi nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo divites in fide et heredes regni quod repromisit Deus diligentibus se [6] vos autem exhonorastis pauperem nonne divites per potentiam opprimunt vos et ipsi trahunt vos ad iudicia [7] nonne ipsi blasphemant bonum nomen quod invocatum est super vos [8] si tamen legem perficitis regalem secundum scripturas diliges proximum tuum sicut te ipsum bene facitis [9] si autem personas accipitis peccatum operamini redarguti a lege quasi transgressores [10] quicumque autem totam legem servaverit offendat autem in uno factus est omnium reus [11] qui enim dixit non moechaberis dixit et non occides quod si non moechaberis occides autem factus es transgressor legis [12] sic loquimini et sic facite sicut per legem libertatis incipientes iudicari [13] iudicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam superexultat autem misericordia iudicio [14] quid proderit fratres mei si fidem quis dicat se habere opera autem non habeat numquid poterit fides salvare eum [15] si autem frater aut soror nudi sunt et indigent victu cotidiano [16] dicat autem aliquis de vobis illis ite in pace calefacimini et saturamini non dederitis autem eis quae necessaria sunt corporis quid proderit [17] sic et fides si non habeat opera mortua est in semet ipsam [18] sed dicet quis tu fidem habes et ego opera habeo ostende mihi fidem tuam sine operibus et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam [19] tu credis quoniam unus est Deus bene facis et daemones credunt et contremescunt [20] vis autem scire o homo inanis quoniam fides sine operibus otiosa est [21] Abraham pater noster nonne ex operibus iustificatus est offerens Isaac filium suum super altare [22] vides quoniam fides cooperabatur operibus illius et ex operibus fides consummata est [23] et suppleta est scriptura dicens credidit Abraham Deo et reputatum est illi ad iustitiam et amicus Dei appellatus est [24] videtis quoniam ex operibus iustificatur homo et non ex fide tantum [25] similiter autem et Raab meretrix nonne ex operibus iustificata est suscipiens nuntios et alia via eiciens [26] sicut enim corpus sine spiritu emortuum est ita et fides sine operibus mortua est

load focus English (Rainbow Missions, Inc., Rainbow Missions, Inc.; revision of the American Standard Version of 1901)
load focus Greek (Brooke Foss Westcott, Fenton John Anthony Hort, 1885)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: