next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei et Timotheus frater [2] his qui sunt Colossis sanctis et fidelibus fratribus in Christo Iesu gratia vobis et pax a Deo Patre nostro [3] gratias agimus Deo et Patri Domini nostri Iesu Christi semper pro vobis orantes [4] audientes fidem vestram in Christo Iesu et dilectionem quam habetis in sanctos omnes [5] propter spem quae reposita est vobis in caelis quam audistis in verbo veritatis evangelii [6] quod pervenit ad vos sicut et in universo mundo est et fructificat et crescit sicut in vobis ex ea die qua audistis et cognovistis gratiam Dei in veritate [7] sicut didicistis ab Epaphra carissimo conservo nostro qui est fidelis pro vobis minister Christi Iesu [8] qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in Spiritu [9] ideo et nos ex qua die audivimus non cessamus pro vobis orantes et postulantes ut impleamini agnitione voluntatis eius in omni sapientia et intellectu spiritali [10] ut ambuletis digne Deo per omnia placentes in omni opere bono fructificantes et crescentes in scientia Dei [11] in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis eius in omni patientia et longanimitate cum gaudio [12] gratias agentes Patri qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine [13] qui eripuit nos de potestate tenebrarum et transtulit in regnum Filii dilectionis suae [14] in quo habemus redemptionem remissionem peccatorum [15] qui est imago Dei invisibilis primogenitus omnis creaturae [16] quia in ipso condita sunt universa in caelis et in terra visibilia et invisibilia sive throni sive dominationes sive principatus sive potestates omnia per ipsum et in ipso creata sunt [17] et ipse est ante omnes et omnia in ipso constant [18] et ipse est caput corporis ecclesiae qui est principium primogenitus ex mortuis ut sit in omnibus ipse primatum tenens [19] quia in ipso conplacuit omnem plenitudinem habitare [20] et per eum reconciliare omnia in ipsum pacificans per sanguinem crucis eius sive quae in terris sive quae in caelis sunt [21] et vos cum essetis aliquando alienati et inimici sensu in operibus malis [22] nunc autem reconciliavit in corpore carnis eius per mortem exhibere vos sanctos et inmaculatos et inreprehensibiles coram ipso [23] si tamen permanetis in fide fundati et stabiles et inmobiles ab spe evangelii quod audistis quod praedicatum est in universa creatura quae sub caelo est cuius factus sum ego Paulus minister [24] qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis et adimpleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea pro corpore eius quod est ecclesia [25] cuius factus sum ego minister secundum dispensationem Dei quae data est mihi in vos ut impleam verbum Dei [26] mysterium quod absconditum fuit a saeculis et generationibus nunc autem manifestatum est sanctis eius [27] quibus voluit Deus notas facere divitias gloriae sacramenti huius in gentibus quod est Christus in vobis spes gloriae [28] quem nos adnuntiamus corripientes omnem hominem et docentes omnem hominem in omni sapientia ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo Iesu [29] in quo et laboro certando secundum operationem eius quam operatur in me in virtute

load focus English (Rainbow Missions, Inc., Rainbow Missions, Inc.; revision of the American Standard Version of 1901)
load focus Greek (Brooke Foss Westcott, Fenton John Anthony Hort, 1885)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: