previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


incipimus iterum nosmet ipsos commendare aut numquid egemus sicut quidam commendaticiis epistulis ad vos aut ex vobis [2] epistula nostra vos estis scripta in cordibus nostris quae scitur et legitur ab omnibus hominibus [3] manifestati quoniam epistula estis Christi ministrata a nobis et scripta non atramento sed Spiritu Dei vivi non in tabulis lapideis sed in tabulis cordis carnalibus [4] fiduciam autem talem habemus per Christum ad Deum [5] non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis sed sufficientia nostra ex Deo est [6] qui et idoneos nos fecit ministros novi testamenti non litterae sed Spiritus littera enim occidit Spiritus autem vivificat [7] quod si ministratio mortis litteris deformata in lapidibus fuit in gloria ita ut non possent intendere filii Israhel in faciem Mosi propter gloriam vultus eius quae evacuatur [8] quomodo non magis ministratio Spiritus erit in gloria [9] nam si ministratio damnationis gloria est multo magis abundat ministerium iustitiae in gloria [10] nam nec glorificatum est quod claruit in hac parte propter excellentem gloriam [11] si enim quod evacuatur per gloriam est multo magis quod manet in gloria est [12] habentes igitur talem spem multa fiducia utimur [13] et non sicut Moses ponebat velamen super faciem suam ut non intenderent filii Israhel in faciem eius quod evacuatur [14] sed obtusi sunt sensus eorum usque in hodiernum enim diem id ipsum velamen in lectione veteris testamenti manet non revelatum quoniam in Christo evacuatur [15] sed usque in hodiernum diem cum legitur Moses velamen est positum super cor eorum [16] cum autem conversus fuerit ad Deum aufertur velamen [17] Dominus autem Spiritus est ubi autem Spiritus Domini ibi libertas [18] nos vero omnes revelata facie gloriam Domini speculantes in eandem imaginem transformamur a claritate in claritatem tamquam a Domini Spiritu

load focus Greek (Brooke Foss Westcott, Fenton John Anthony Hort, 1885)
load focus English (Rainbow Missions, Inc., Rainbow Missions, Inc.; revision of the American Standard Version of 1901)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: