95Hunc quoque, ubi aut morbo gravis aut iam segnior annis
deficit, abde domo nec turpi ignosce senectae.
frigidus in Venerem senior, frustraque laborem
ingratum trahit, et, si quando ad proelia ventum est,
ut quondam in stipulis magnus sine viribus ignis,
100incassum furit. Ergo animos aevumque notabis
praecipue; hinc alias artis prolemque parentum
et quis cuique dolor victo, quae gloria palmae.
Nonne vides, cum praecipiti certamine campum
corripuere ruuntque effusi carcere currus,
105cum spes arrectae iuvenum, exsultantiaque haurit
corda pavor pulsans? Illi instant verbere torto
et proni dant lora, volat vi fervidus axis;
iamque humiles, iamque elati sublime videntur
aera per vacuum ferri atque adsurgere in auras;
110nec mora nec requies; at fulvae nimbus harenae
tollitur, umescunt spumis flatuque sequentum:
tantus amor laudum, tantae est victoria curae.
Primus Erichthonius currus et quattuor ausus
iungere equos rapidusque rotis insistere victor
115Frena Pelethronii Lapithae gyrosque dedere
impositi dorso atque equitem docuere sub armis
insultare solo et gressus glomerare superbos.
Aequus uterque labor, aeque iuvenemque magistri
exquirunt calidumque animis et cursibus acrem,
120quamvis saepe fuga versos ille egerit hostis
et patriam Epirum referat fortisque Mycenas
Neptunique ipsa deducat origine gentem.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.