previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Olympio

Vna edepol opera in furnum calidum condito

atque ibi torreto me pro pane rubido,

era, qua istuc opera a me impetres quod postulas.

Lys.

Salvos sum, salva spes est, ut verba audio.

Ol.

5Quid tu me tua, era, libertate territas?

qui si tu nolis filiusque etiam tuos,

vobis invitis atque amborum ingratiis

una libella liber possum fieri.

Lys.

Quid istúc est? quicum litigas, Olympio?

Ol.

10Cum eadem qua tu semper.

Lys.
Cum uxoré mea?

Ol.

Quam tu mi uxorem? quasi venator tu quidem es:

dies átque noctes cum cane aetatem exigis.

Lys.

Quid agit, quid loquitur tecum?

Ol.
Orat, obsecrat,

ne Casinam uxorem ducam.

Lys.
Quid tu postea?

Ol.

15Negavi enim ipsi me concessurum Iovi,

si is mecum oraret.

Lys.
Di te servassint mihi.

Ol.

Nunc in fermento totast, ita turget mihi.

Lys.

Ego edepol illam mediam diruptam velim.

Ol.

Credo edepol esse, siquidem tu frugi bonae es.

20verum edepol tua mihi odiosa est amatio:

inimica est tua uxor mihi, inimicus filius,

inimici familiares.

Lys.
Quid id refert tua?

unus tibi hic dum propitius sit Iuppiter,

tu istos minutos cave deos flocci feceris.

Ol.

25Nugae sunt istae magnae. quasi tu nescias,

repente ut emoriantur humani Ioves.

responde: si tu Iuppiter sis mortuos,

cum ad deos minoris redierit regnum tuom,

quis mihi subveniet tergo aut capiti aut cruribus?

Lys.

30Opinione melius res tibi habeát tua,

si hoc impetramus, ut ego cum Casina cubem.

Ol.

Non hercle opinor posse, ita uxor acriter

tua instat, ne mihi detur.

Lys.
At ego sic agam:

coniciam sortis in sitellam et sortiar

35tibi et Chalino. íta rem natam intellego:

necessum est vorsis gladiis depugnarier.

Ol.

Quid si sors aliter quam voles evenerit?

Lys.

Bene dice. dis sum fretus, deos sperabimus.

Ol.

Non ego istud verbum émpsim tittibilicio;

40nam omnes mortales dis sunt freti, sed tamen

vidi ego dis fretos saepe multos decipi.

Lys.

St, táce parumper.

Ol.
Quid vis?

Lys.
Eccum exit foras

Chalinus intus cum sitella et sortibus.

nunc nos conlatis signis depugnabimus.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (42 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: