next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics


Olympio

Non mihi licere meam rem me solum, ut volo,

loqui atque cogitare, sine ted arbitro?

quid tu, malum, me sequere?

Chalinvs
Quia certum est mihi,

quasi umbra, quoquo tu ibis, te semper sequi;

5quin edepol etiam si in crucem vis pergere,

sequi decretumst. dehinc conicito ceterum,

possisne necne clam me sutelis tuis

praeripere Casinam uxorem, proinde ut postulas.

Ol.

Quid tibi negotist mecum?

Chal.
Quid ais, impudens?

10quid in urbe reptas, vilice haud magni preti?

Ol.

Lubet.

Chal.
Quin ruri es in praefectura tua?

quin potius quod legatum est tibi negotium,

id curas atque urbanis rebus te apstines?

huc mihi venisti sponsam praereptum meam:

15abi rus, abi dierectus tuam in provinciam.

Ol.

Chaline, non sum oblitus officium meum:

praefeci ruri recte qui curet tamen.

ego huc quod veni in urbem si impetravero,

uxorem ut istam ducam, quam tu deperis,

20bellam et tenellam Casinam, conservam tuam,

quando ego eam mecum rus uxorem abduxero,

ruri incubabo usque in praefectura mea.

Chal.

Tun illam ducas? hercle me suspendio,

quam tu eius potior fias, satiust mortuom.

Ol.

25Mea praedast illa: proin tu te in laqueum induas.

Chal.

Ex sterculino effosse, tua illaec praeda sit?

Ol.

Scies hóc ita esse.

Chal.
Vae tibi.

Ol.
Quot te modis,

si vivo, habebo in nuptiis miserum meis.

Chal.

Quid tu mihi facies?

Ol.
Egone quid faciam tibi?

30primum omnium huic lucebis novae nuptae facem;

postilla, ut semper, improbus nihilique eris:

post id locorum quando ad villam veneris,

dabitur tibi amphora una et una semita,

fons unus, unum ahenum et octo dolia:

35quae nisi erunt semper plena, ego te implebo flagris.

ita te aggerunda curvom aqua faciam probe,

ut postilena possit ex te fieri.

post autem érvi nisi tu acervom éderis

aut quasi lumbricus terram, quod te postules

40gustare quicquam, numquam edepol ieiunium

ieiunumst aeque atque ego te ruri reddibo.

post id, quom lassus fueris et famelicus,

noctu ut condigne te cubes curabitur.

Chal.

Quid facies?

Ol.
Concludere in fénestram firmiter,

45unde auscultare possis quóm ego illam ausculer:

quom mi illa dicetmi animule, mi Olympio,

mea vita, mea mellilla, mea festivitas,

sine tuos ocellos deosculer, voluptas mea,

sine amabo ted amari, meus festus dies,

50meus pullus passer, mea columba, mi lepus”,

quom mi haec dicentur dicta, tum tu, furcifer,

quasi mus, in medio pariete versabere.

nunc ne tu te mihi respondere postules,

abeo intro. taedet tui sermonis.—

Chal.
Te sequor.

55hic quidem pol certo nil ages síne med arbitro.—

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (Henry Thomas Riley, 1912)
hide References (23 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: