This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
Mercator
Vt démonstratae súnt mihi, hasce aédis esse opórtet,
Demaenetus ubi dicitur habitare. i, puere, pulta
atque atriensem Sauream, si est intus, evocato huc.
Lib.
Quis nostras sic frangit fores? ohe, inquam, si quid audis.
Merc.
5Nemo etiam tetigit. sanun es?
Lib.
At censebam attigisse
propterea, huc quia habebas iter. nolo ego fores conservas
meas á te verberarier. sane ego sum amicus nostris.
Merc.
Pol haud periclum est, cardines ne foribus effringantur,
si istoc exemplo omnibus qui quaerunt respondebis.
Lib.
10Ita haec morata est ianua: extemplo ianitorem
clamat, procul si quem videt ire ad se calcitronem.
sed quid venis? quid quaeritas?
Merc.
Demaenetum volebam.
Lib.
Si sit domi, dicam tibi.
Merc.
Quid eius atriensis?
Lib.
Nihilo mage intus est.
Merc.
Vbi est?
Lib.
Ad tonsorem ire dixit.
Merc.
15Conveni. sed post non redit?
Lib.
Non edepol. quid volebas?
Merc.
Argenti viginti minas, si adesset, accepisset.
Lib.
Qui pro istuc?
Merc.
Asinos vendidit Pellaeo mercatori
mercatu.
Lib.
Scio. tu id nunc refers? iam hic credo eum adfuturum.
Merc.
Qua facie voster Saurea est? si is est, iam scire potero.
Lib.
20Macilentis malis, rufulus aliquantum, ventriosus,
truculentis oculis, commoda statura, tristi fronte.
Merc.
Non potuit pictor rectius describere eius formam.
Lib.
Atque hercle ipsum adeo contuor, quassanti capite incedit.
quisque obviam huic occesserit irato, vapulabit.
Merc.
25Siquidem hércle Aeacidinis minis animisque expletus incedit,
si med iratus tetigerit, iratus vapulabit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.