previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

11. noli igitur fortunam convertere in culpam neque regis iniuriam huius crimen putare nec consilium ex necessitate nec voluntatem ex vi interpretari, nisi forte eos etiam qui in hostis aut in praedones inciderint, si aliter quippiam coacti faciant ac liberi, vituperandos putes. nemo nostrum ignorat, etiam si experti non sumus, consuetudinem regiam. regum autem sunt haec imperia: 'animadverte ac dicto pare' et 'praeter rogitatum si plus' et illae minae:

'si te secundo lumine hic offendero,

moriere'; quae non ut delectemur solum legere et spectare debemus, sed ut cavere etiam et effugere discamus. [30]

at ex hoc ipso crimen exoritur. ait enim, Gabinio pecuniam Postumus cum cogeret, decumas imperatarum pecuniarum sibi coegisse. non intellego hoc quale sit, utrum accessionem decumae, ut nostri facere coactores solent in centesima, an decessionem de summa fecerit. si accessionem, undecim milia talentum ad Gabinium pervenerunt. at non modo abs te decem milia obiecta sunt sed etiam ab his aestimata. [31] addo illud etiam: qui tandem convenit aut tam gravi onere tributorum ad tantam pecuniam cogendam mille talentum accessionem esse factam aut in tanta mercede hominis, ut vis, avarissimi mille talentum decessionem esse concessam? neque enim fuit Gabini remittere tantum de suo nec regis imponere tantum pati suis. at erunt testes legati Alexandrini. ei nihil in Gabinium dixerunt; immo ei Gabinium laudaverunt. Vbi ergo ille mos, ubi consuetudo iudiciorum, ubi exempla? solet is dicere in eum qui pecuniam redegit qui in illum cuius nomine ea pecunia redigeretur non dixerit? age, si is qui non dixit solet, etiamne is solet qui laudavit? [32] isdem testibus, et quidem non productis, sed dictis testium recitatis, quasi praeiudicata res ad has causas deferri solet.


Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: