8.
[17]
sed iam redeo
ad praeclaram illam contionem tuam. tu es ille, cui crudelitas
displicet? qui, cum senatus luctum ac dolorem suum
vestis mutatione declarandum censuisset, cum videres
maerere rem publicam amplissimi ordinis luctu, o noster
misericors! quid facis? quod nulla in barbaria quisquam
tyrannus. omitto enim illud, consulem edicere ut senatus
consulto ne obtemperetur, quo foedius nec fieri nec cogitari
quicquam potest; ad misericordiam redeo eius cui nimis
videtur senatus in conservanda patria fuisse crudelis.
[18]
edicere
est ausus cum illo suo pari, quem tamen omnibus
vitiis superare cupiebat, ut senatus contra quam ipse
censuisset ad vestitum rediret. quis hoc fecit ulla in
Scythia tyrannus ut eos quos luctu adficeret lugere non
sineret? maerorem relinquis, maeroris aufers insignia;
eripis lacrimas non consolando sed minando. quod si
vestem non publico consilio patres conscripti, sed privato
officio aut misericordia mutavissent, tamen id his non licere
per interdicta potestatis tuae crudelitatis erat non ferendae;
cum vero id senatus frequens censuisset et omnes ordines
reliqui iam ante fecissent, tu ex tenebricosa popina consul
extractus cum illa saltatrice tonsa senatum populi Romani
occasum atque interitum rei publicae lugere vetuisti.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.