previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

25. [59]

sed quoniam praeterita mutare non possumus, quid cessat hic homullus, ex argilla et luto fictus Epicurus, dare haec praeclara praecepta sapientiae clarissimo et summo imperatori genero suo? fertur ille vir, mihi crede, gloria; flagrat, ardet cupiditate iusti et magni triumphi. non didicit eadem ista quae tu. Mitte ad eum libellum et, si iam ipse coram congredi poteris, meditare quibus verbis incensam illius cupiditatem comprimas atque restinguas. valebis apud hominem volitantem gloriae cupiditate vir moderatus et constans, apud indoctum eruditus, apud generum socer. dices enim, ut es homo factus ad persuadendum, concinnus, perfectus, politus ex schola: 'quid est, Caesar, quod te supplicationes totiens iam decretae tot dierum tanto opere delectent? in quibus homines errore ducuntur, quas di neglegunt; qui, ut noster divinus ille dixit Epicurus, neque propitii cuiquam esse solent neque irati.' non facies fidem scilicet, cum haec disputabis; tibi enim et esse et fuisse videbit iratos. [60] vertes te ad alteram scholam; disseres de triumpho: 'quid tandem habet iste currus, quid vincti ante currum duces, quid simulacra oppidorum, quid aurum, quid argentum, quid legati in equis et tribuni, quid clamor militum, quid tota illa pompa? inania sunt ista, mihi crede, delectamenta paene puerorum, captare plausus, vehi per urbem, conspici velle. quibus ex rebus nihil est quod solidum tenere, nihil quod referre ad voluptatem corporis possis. [61] quin tu me vides qui, ex qua provincia T. Flamininus, L. Paulus, Q. Metellus, T. Didius, innumerabiles alii levitate et cupiditate commoti triumpharunt, ex ea sic redii ut ad portam Esquilinam Macedonicam lauream conculcarim, ipse cum hominibus quindecim male vestitis ad portam Caelimontanam sitiens pervenerim; quo in loco mihi libertus praeclaro imperatori domum ex hac die biduo ante conduxerat; quae vacua si non fuisset, in campo Martio mihi tabernaculum conlocassem. nummus interea mihi, Caesar, neglectis ferculis triumphalibus domi manet et manebit. rationes ad aerarium continuo, sicut tua lex iubebat, detuli, neque alia ulla in re legi tuae parui. quas rationes si cognoris, intelleges nemini plus quam mihi litteras profuisse. ita enim sunt perscriptae scite et litterate ut scriba ad aerarium qui eas rettulit perscriptis rationibus secum ipse caput sinistra manu perfricans commurmuratus sit:

ratio quidem hercle apparet, argentum οἴχεται.’' hac tu oratione non dubito quin illum iam escendentem in currum revocare possis.


Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: