previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

23. Romam vero ipsam, o familiae non dicam Calpurniae sed Calventiae, neque huius urbis sed Placentini municipi, neque paterni generis sed bracatae cognationis dedecus! quem ad modum ingressus es? quis tibi non dicam horum aut civium ceterorum sed tuorum legatorum obviam venit? [54] mecum enim L. Flaccus, vir tua legatione indignissimus atque eis consiliis quibus mecum in consulatu meo coniunctus fuit ad conservandam rem publicam dignior, mecum fuit tum cum te quidam non longe a porta cum lictoribus errantem visum esse narraret; scio item virum fortem in primis, belli ac rei militaris peritum, familiarem meum, Q. Marcium, quorum tu legatorum opera in proelio imperator appellatus eras cum longe afuisses, adventu isto tuo domi fuisse otiosum. [55] sed quid ego enumero qui tibi obviam non venerint? quin dico venisse paene neminem ne de officiosissima quidem natione candidatorum, cum volgo essent et illo ipso et multis ante diebus admoniti et rogati? togulae lictoribus ad portam praesto fuerunt; quibus illi acceptis sagula reiecerunt, catervam imperatori suo novam praebuerunt. sic iste a tanto exercitu tantae provinciae triennio post Macedonicus imperator in urbem se intulit ut nullius negotiatoris obscurissimi reditus umquam fuerit desertior. in quo me tamen, qui esset paratus ad se defendendum, reprehendit. Cum ego eum Caelimontana introisse dixissem, sponsione me ni Esquilina introisset homo promptus lacessivit; quasi vero id aut ego scire debuerim aut vestrum quisquam audierit aut ad rem pertineat qua tu porta introieris, modo ne triumphali, quae porta Macedonicis semper pro consulibus ante te patuit; tu inventus es qui consulari imperio praeditus ex Macedonia non triumphares.


Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1891)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: