6.
[16]
recte attenditis.
Aebutio negotium datur. adest ad tabulam, licetur
Aebutius; deterrentur emptores multi partim gratia Caesenniae,
partim etiam pretio. fundus addicitur Aebutio;
pecuniam argentario promittit Aebutius; quo testimonio
nunc vir optimus utitur sibi emptum esse. quasi vero aut
nos ei negemus addictum aut tum quisquam fuerit qui
dubitaret quin emeretur Caesenniae, cum id plerique scirent,
omnes fere audissent, qui non audisset, is coniectura adsequi
posset, cum pecunia Caesenniae ex illa hereditate
deberetur, eam porro in praediis conlocari maxime expediret,
essent autem praedia quae mulieri maxime convenirent,
ea venirent, liceretur is quem Caesenniae dare
operam nemo miraretur, sibi emere nemo posset suspicari.
hac emptione facta pecunia solvitur a Caesennia;
[17]
cuius rei
putat iste rationem reddi non posse quod ipse tabulas averterit;
se autem habere argentarii tabulas in quibus sibi
expensa pecunia lata sit acceptaque relata. quasi id aliter
fieri oportuerit. Cum omnia ita facta essent, quem ad
modum nos defendimus, Caesennia fundum possedit locavitque;
neque ita multo post A. Caecinae nupsit. Vt in
pauca conferam, testamento facto mulier moritur; facit
heredem ex deunce et semuncia Caecinam, ex duabus sextulis
M. Fulcinium, libertum superioris viri, Aebutio sextulam
aspergit. hanc sextulam illa mercedem isti esse
voluit adsiduitatis et molestiae si quam ceperat. iste
autem hac sextula se ansam retinere omnium controversiarum
putat.
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.