[58]
deinde, quod1 alio loco antea dixi, quae est ista tandem
laudatio, cuius laudationis legati et principes et publice tibi
navem aedificatam et privatim se ipsos abs te spoliatos
expilatosque2 esse dixerunt? postremo quid aliud isti
faciunt, cum te soli ex Sicilia laudant, nisi testimonio nobis
sunt omnia te sibi esse largitum quae tu de3 re publica
nostra detraxeris? quae colonia est in Italia tam bono
iure, quod tam immune municipium, quod per hosce annos
tam commoda vacatione omnium rerum sit usum quam
Mamertina civitas? per triennium soli ex foedere quod
debuerunt non dederunt, soli isto praetore omnium rerum
immunes fuerunt4, soli in istius imperio ea condicione vixerunt
ut populo Romano nihil darent, Verri nihil negarent5.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.