[116]
componit edictum his1 verbis ut quivis intellegere
possit2 unius hominis causa conscriptum esse, tantum quod
hominem non nominat; causam quidem totam perscribit,
ius, consuetudinem, aequitatem, edicta omnium neglegit.
EX EDICTO VRBANO. Sl DE HEREDITATE AMBIGITVR — —
Sl POSSESSOR SPONSIONEM NON FACIET. Iam qui id ad3 praetorem,
uter possessor sit? nonne id quaeri oportet, utrum
possessorem esse oporteat? ergo, quia possessor est, non
moves possessione: si possessor non esset, non dares?
nusquam enim scribis, neque tu aliud quicquam edicto
amplecteris nisi eam causam pro qua pecuniam acceperas.
iam hoc ridiculum est:
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.