[38]
tu cum esses praetor renuntiatus quoquo modo,—mitto
enim et praetereo quid tum sit actum,—sed cum esses
renuntiatus, ut dixi, non ipsa praeconis voce excitatus es,
qui te totiens seniorum iuniorumque centuriis illo honore
adfici pronuntiavit, ut hoc putares, aliquam rei publicae
partem tibi creditam, annum tibi illum unum domo carendum
esse meretricis? cum tibi sorte obtigisset uti ius
diceres, quantum negoti, quid oneris haberes, numquam
cogitasti? neque illud rationis habuisti, si1 forte te expergefacere2
posses, eam provinciam, quam tueri singulari sapientia
atque integritate difficile esset, ad summam stultitiam
nequitiamque venisse? itaque non modo a domo3 tua
Chelidonem in praetura excludere4 noluisti, sed in Cheliodonis
domum praeturam totam detulisti.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.