[31]
huc Tertia illa perducta per dolum atque insidias ab Rhodio
tibicine1 maximas in istius castris effecisse dicitur turbas, cum
indigne pateretur uxor Cleomenis Syracusani, nobilis mulier,
itemque uxor Aeschrionis, honesto loco nata, in conventum
suum mimi Isidori filiam venisse. iste autem Hannibal,
qui in suis castris virtute putaret oportere non genere certari,
sic hanc Tertiam dilexit ut eam secum ex provincia
deportaret2.ac per eos dies, cum iste cum pallio purpureo
talarique3 tunica versaretur in conviviis muliebribus, non
offendebantur homines4 neque moleste ferebant abesse a
foro5 magistratum, non ius dici, non iudicia fieri; locum
illum litoris percrepare totum mulierum vocibus cantuque
symphoniae, in foro silentium esse summum causarum
atque iuris, non ferebant homines moleste; non enim ius
abesse videbatur a foro neque iudicia, sed vis et crudelitas
et bonorum acerba et indigna direptio.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.