[17]
nominat iste servum, quem magistrum
pecoris esse diceret1; eum dicit coniurasse et familias concitasse,
—is omnino servus in familia non erat,—eum statim
exhiberi iubet. Apollonius adfirmare se omnino nomine
illo servum habere neminem: iste hominem abripi a tribunali
et in carcerem conici iubet. clamare ille, cum raperetur,
nihil se miserum fecisse, nihil commisisse, pecuniam
sibi esse in nominibus, numeratam in praesentia non habere.
haec cum maxime summa hominum frequentia testificaretur,
ut quivis intellegere posset eum, quod pecuniam non
dedisset, idcirco illa tam acerba iniuria adfici—cum maxime,
ut dico, hoc de pecunia clamaret, in vincla coniectus est.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 diceret codd.: diceba(n)t Serv. ad Aen. xii. 717, Zielinski, p. 197
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.