[58]
cum Valentio, eius interpreti, epistula Agrigento
adlata esset, casu signum iste animadvertit1 in cretula.
placuit ei; quaesivit unde esset epistula; respondit Agrigento.
iste litteras ad quos solebat2 misit, ut is anulus ad
se primo quoque tempore adferretur. ita litteris istius
patri familias, L. Titio, civi3 Romano, anulus de digito
detractus est.
illa vero eius cupiditas incredibilis est. nam ut in
singula conclavia, quae iste non modo Romae sed in
omnibus villis habet, tricenos4 lectos optime stratos cum
ceteris ornamentis convivi quaereret, nimium multa
comparare
videretur; nulla domus in Sicilia locuples fuit ubi
iste
non textrinum instituerit.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.