[29]
quid? a phylarcho Centuripino, homine locupleti1 ac
nobili, phalerass pulcherrime factas, quae regis Hieronis
fuisse dicuntur, utrum tandem abstulisti an emisti? in
Sicilia quidem cum essem, sic a Centuripinis, sic a ceteris
audiebam,—non enim parum res erat clara: tam te has
phaleras a phylarcho Centuripino abstulisse dicebant quam
alias item nobilis ab Aristo Panhormitano, quam tertias a
Cratippo Tyndaritano. etenim si phylarchus vendidisset,
non ei, posteaquam reus factus es, redditurum te promisisses.
quod quia vidisti pluris scire, cogitasti, si ei
reddidisses, te minus habiturum, rem nihilo minus testatam
futuram: non reddidisti. dixit phylarchus pro testimonio
se, quod nosset tuum istum morbum, ut amici tui appellant2,
cupisse te celare de phaleris; cum abs te appellatus esset,
negasse habere sese; apud alium quoque eas habuisse depositas,
ne qua invenirentur; tuam tantam3 fuisse sagacitatem
ut eas per illum ipsum inspiceres, ubi erant depositae; tum
se deprensum4 negare non potuisse; ita ab se invito phalera
sublatas5 gratiis6.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 locuplete RS, ut semper δ (§1 supra)
2 ut amici tui appellant (§1 supra) secl. Schwabe, Eberh.: om. Nohl
3 tuam tantam pδ: istius tantam RS: apud illum tant. Schwabe, penes illum t. Eberh.
4 deprensum R: deprehensum S et codd. pler.
5 phaleras sublatas SDψ: phalerasublatas R: phal. ablatas π, Martianus Capella edd.
6 gratiis Halm, Zielinski: gratis vulg.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.