[51]
'quo modo
hoc doces?' quo modo ex illa locatione1 columnarum
docui istum esse2 praedatum: opinor, ex eo maxime quod
iniquam legem novamque dixisset. quis enim umquam
conatus est iura omnia et consuetudinem omnium commutare
cum vituperatione sine quaestu? Pergam atque3 insequar
longius. iniqua lege vendebas, quo pluris venderes.
cur addictis iam4 et venditis decumis, cum iam ad summam
decumarum nihil, ad tuum quaestum multum posset
accedere, subito atque ex tempore nova nascebantur edicta?
nam ut vadimonium decumano, quocumque is vellet, promitteretur,
ut ex area, nisi pactus esset, arator ne tolleret, ut
ante5 Kalendas Sextilis decumas deportatas haberet6, haec
omnia iam venditis decumis anno tertio te edixisse dico;
quae si rei publicae causa faceres, in vendundo7 essent
pronuntiata; quia tua causa faciebas, quod erat imprudentia
praetermissum, id quaestu ac tempore admonitus reprehendisti8.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.