[168]
possumus hoc teste, possumus P. Servili et C.
Antisti magistrorum litteris1, primorum hominum atque
honestissimorum, possumus auctoritate societatis, cuius litteris
utimur, quod dicimus obtinere, an aliqua firmiora aut
graviora quaerenda sunt?Vettius, tuus familiarissimus, Vettius,
tuus adfinis, cuius sororem habes in matrimonio, tuae
frater uxoris2, Vettius, frater tui quaestoris, testatur litteris
impudentissimum tuum3 furtum certissimumque peculatum;
nam quo alio nomine pecuniae publicae faeneratio est
appellanda? RECITA RELIQVA. Scribam4 tuum dicit, Verres,
huius perscriptorem faenerationis fuisse: ei quoque magistri
minantur in litteris, et casu scribae tum duo magistri fuerunt
cum Vettio. binas centesimas ab sese5 ablatas ferendum
non putant, et recte non putant6. quis enim hoc fecit umquam,
quis denique conatus est facere aut posse fieri7 cogitavit,
ut, cum senatus usura publicanos8 saepe iuvisset,
magistratus a publicanis pecuniam pro usura9 auderet auferre?
certe huic homini spes nulla salutis esset, si publicani, hoc
est si equites Romani iudicarent:
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 litteris cO: om. p rell.
2 uxoris frater O testatur litteris cO: om. p rell.
3 impud. tuum pO: tuum impud. al.
4 Recita reliqua: haec verba habet in lacuna p, ab eadem scripta manu qua verba Recita testimonium publicum (§83 supra): om. edd. recc.
5 sese O: se rell.
6 et recte non putant om. O, suppl. s.l. p2
7 posse fieri Vp rell.: fieri posse (v, §126)
8 usura pub. VO: pub. usura p rell.
9 usura VO: usuris p rell.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.