[121]
quid? tertio anno? LXXX, quem ad modum legatos
Agyrinensis recitare ex publicis litteris1 audistis. pro di
immortales! si ex provincia tota cLxx aratores2 eiecisses,
possesne severis iudicibus salvus esse? Vnus ager Agyrinensis
cLxx aratoribus inanior cum sit, vos coniecturam
totius provinciae nonne facietis? atque hoc peraeque in
omni agro decumano reperietis; quibus aliquid tamen reliqui
fuerit ex magno patrimonio, eos in agris minore instrumento,
minus multis iugis3 remansisse, quod metuebant, si discessissent4,
ne reliquas fortunas omnis amitterent; quibus
autem iste nihil reliqui quod perderent fecerat, eos plane
non solum ex agris, verum etiam5 ex civitatibus suis profugisse.
illi ipsi qui remanserant, vix decuma pars aratorum,
relicturi agros omnes erant, nisi ad eos Metellus Roma litteras
misisset se6 decumas lege Hieronica venditurum, et nisi
ab iis hoc petivisset, ut sererent quam plurimum; quod illi
semper sui7 causa fecerant, cum eos nemo rogaret, quam diu
intellegebant sese sibi et populo Romano, non Verri et
Apronio serere, impendere, laborare.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.