[187]
cum haec1 maxime cognosceremus et2 in manibus tabulas
haberemus, repente aspicimus lituras eius modi3 quasi
quaedam vulnera tabularum recentia. statim suspicione
offensi ad ea ipsa nomina oculos animumque transtulimus.
erant acceptae pecuniae C. VERRVCIO4 C. F.5, sic tamen
ut usque ad alterum R litterae constarent integrae, reliquae
omnes essent in litura; alterum, tertium, quartum, permulta
erant eiusdem modi6 nomina. cum manifesto7 res flagitiosa8
litura9 tabularum atque insignis turpitudo teneretur10, quaerere
incipimus11 de Carpinatio quisnam is esset Verrucius quicum
tantae pecuniae rationem haberet. haerere homo,
versari12, rubere. quod lege excipiuntur tabulae publicanorum
quo minus Romam deportentur, ut res quam maxime
clara et13 testata esse posset, in ius ad Metellum Carpinatium
voco tabulasque societatis in forum defero14. fit maximus
concursus hominum, et, quod erat Carpinati nota cum isto
praetore societas ac faeneratio, summe exspectabant omnes
quidnam15 in tabulis teneretur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 haec p vulg.: hoc O (ex hec, credo, §189 infra)
2 et Opq: et iam vulg.
3 eius modi Ern., Schuetz. auctt. secl. Kayser
4 C. Verrucio O: a C. Verr. p rell.
5 C. F. cO: om. p rell.
6 eiusdem modi cO: om. rell.
7 manifesto scripsi (manif. teneretur: cf. Cluent. §20): manifesta codd.
8 flagitiosa O: tum (tam?) flagit. rell., cum flagit. Hotom.
9 litura cO: om. rell.
10 Sed v. Cl. Rev. xviii. 25. Coniecerat Mueller Cum manifesto res flagitiosa atque insignis turp. teneretur fort. recte
11 incepimus O
12 versari cO: aversari, advers. rell.
13 et O: ac p vulg.
14 defert cO1
15 quidnam cO: quid p rell.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.