[123]
Agrigentini de senatu cooptando Scipionis leges antiquas
habent, in quibus et illa eadem sancta sunt et hoc amplius:
cum Agrigentinorum duo genera sint, unum veterum, alterum
colonorum quos T. Manlius1 praetor ex senatus consulto de
oppidis Siculorum deduxit Agrigentum, cautum est in
Scipionis legibus ne plures essent in senatu2 ex colonorum
numero quam ex vetere3 Agrigentinorum. iste, qui omnia
iura pretio exaequasset omniumque rerum dilectum4 atque
discrimen pecunia sustulisset, non modo illa quae erant
aetatis ordinis quaestusque permiscuit, sed etiam in his
duobus generibus civium novorum veterumque turbavit.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.