[34]
quaestor Cn. Papirio consuli1 fuisti abhinc annos
quattuordecim. ex ea die ad hanc diem quae fecisti in iudicium
voco: hora nulla vacua a furto, scelere, crudelitate, flagitio
reperietur. hi sunt anni consumpti in quaestura et legatione
Asiatica et praetura urbana et praetura Siciliensi; quare haec
eadem erit quadripertita2 distributio totius accusationis meae.
quaestor ex senatus consulto provinciam sortitus es: obtigit tibi consularis, ut cum consule Cn. Carbone esses eamque provinciam obtineres. erat tum dissensio civium, de qua nihil sum
dicturus quid sentire debueris: unum hoc dico, in eius modi tempore ac sorte statuere te debuisse utrum malles sentire atque defendere. Carbo graviter ferebat sibi quaestorem obtigisse
hominem singulari luxuria atque inertia; verum tamen ornabat3 eum beneficiis officiisque omnibus. ne diutius teneam, pecunia attributa, numerata est: profectus est quaestor in provinciam:
venit exspectatus in Galliam4 ad exercitum consularem cum pecunia.
simul ac primum ei occasio visa est,—cognoscite hominis
principium magistratuum gerendorum et rei publicae
administrandae,—aversa pecunia publica quaestor consulem,
exercitum, sortem, provinciamque deseruit.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.