[3]
neque1 hoc a vobis populus Romanus exspectat
neque eo potest esse contentus, si condemnatus sit is qui
adesse noluerit, et si fortes fueritis in eo quem nemo sit
ausus defendere. immo vero adsit, respondeat; summis
opibus, summo studio potentissimorum hominum defendatur;
certet mea diligentia cum illorum omnium2 cupiditate,
vestra integritas cum illius pecunia, testium3 constantia cum
illius patronorum minis atque potentia: tum demum illa
omnia4 victa videbuntur cum in contentionem certamenque
venerint. absens si esset iste5 damnatus, non tam sibi
consuluisse quam invidisse vestrae laudi videretur.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.