[103]
verum ad illam iam veniamus praeclaram praeturam1,
criminaque ea quae notiora sunt his qui adsunt quam
nobis qui meditati ad dicendum paratique venimus; in
quibus non dubito quin2 offensionem neglegentiae vitare
atque effugere non possim. multi enim ita dicent, 'de illo
nihil dixit in quo ego interfui; illam iniuriam non attigit
quae mihi aut3 quae amico meo facta est, quibus ego in4
rebus interfui'. his5 omnibus qui istius iniurias norunt, hoc
est populo Romano universo, me vehementer excusatum
volo non neglegentia mea fore ut multa praeteream, sed
quod alia testibus integra reservari velim, multa autem
propter rationem brevitatis6 ac temporis praetermittenda
existimem. fatebor etiam illud invitus, me prorsus, cum
iste punctum temporis nullum vacuum peccato praeterire
passus sit, omnia quae ab isto commissa sint non potuisse
cognoscere. quapropter ita me de praeturae criminibus
auditote ut ex7 utroque genere, et iuris dicendi8 et sartorum
tectorum exigendorum, ea postuletis quae maxime digna
sint eo reo cui parvum9 ac mediocre obici nihil oporteat10.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.