previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

6. poteritis igitur exploratam habere pacem, cum in civitate1 Antonium videbitis vel potius Antonios? Nisi forte contemnitis Lucium: ego ne Gaium quidem2. sed, ut video, dominabitur Lucius. est3 enim patronus quinque et triginta4 tribuum, quarum sua lege qua cum C. Caesare magistratus5 partitus est suffragium sustulit; patronus centuriarum equitum Romanorum quas item6 sine suffragio esse voluit, patronus eorum7 qui tribuni militares fuerunt, patronus Iani medii. [17] quis huius potentiam poterit sustinere? praesertim cum eosdem in agros etiam deduxerit. quis umquam omnis tribus, quis equites Romanos, quis tribunos militaris? Gracchorum potentiam maiorem fuisse arbitramini quam huius gladiatoris futura sit? quem gladiatorem non ita appellavi ut interdum etiam M. Antonius gladiator appellari solet, sed ut appellant ei qui plane et Latine loquuntur. Myrmillo in Asia depugnavit. cum ornasset Thraecidicis comitem et familiarem suum, illum miserum fugientem iugulavit, luculentam tamen ipse plagam accepit, ut declarat cicatrix. [18] qui familiarem iugularit8, quid is9 occasione data faciet inimico? et qui illud animi causa fecerit, hunc praedae causa10 quid facturum putatis? non rursus improbos decuriabit, non sollicitabit rursus agrarios, non queretur11 expulsos? M. vero Antonius non is erit ad quem omni motu concursus fiat12 civium perditorum? Vt nemo sit alius nisi ei qui una sunt, et ei qui hic13 ei nunc aperte favent, parumne erunt multi? praesertim cum bonorum praesidia discesserint14, illi parati sint ad nutum futuri? ego vero metuo, si hoc tempore consilio15 lapsi erimus, ne illi brevi tempore nimis multi nobis esse videantur. [19] nec ego pacem nolo, sed pacis nomine bellum involutum16 reformido. qua re si pace frui volumus, bellum gerendum est; si bellum omittimus17, pace numquam fruemur.


1 civitatem V: civitate M. Halm videatis D

2 Lucium ego ne gauium quidem V: L. egnatium quidem D

3 est D: sed V

4 quinque et triginta V: xxxv D

5 magistratum V: magistratuum comitia coni. Halm

6 idem D

7 eorum V: forum t: fori bns (cf. § 5)

8 iugularat D

9 is Faernus: si V: hic D

10 fecerit ... causa om. D

11 queretur Vb1t (-aer- Vb1): queret b2ns (-aer- b2) M. om. V1

12 fiat V: sit D (sit at t

13 ii ... et ii V: illi ... et hi D

14 praesidiis cesserint D

15 consilii V: consiliis coni. Halm

16 nouolutum V: noluo latum Cus.: obvolutum Muretus

17 omittimus V, Cus.: -emus D

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: