previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

3. itaque ego ille qui semper pacis auctor fui, cuique pax, praesertim civilis, quamquam omnibus bonis, tamen1 in primis fuit optabilisomne enim curriculum industriae nostrae in foro, in curia, in amicorum periculis propulsandis elaboratum est; hinc honores amplissimos, hinc mediocris opes, hinc dignitatem si quam habemus consecuti sumusego igitur2 pacis, [8] ut ita dicam, alumnus qui quantuscumque sumnihil enim mihi adrogosine pace civili certe non fuissempericulose dico: quem ad modum accepturi, patres conscripti, sitis, horreo, sed pro mea perpetua cupiditate vestrae dignitatis retinendae et augendae quaeso oroque vos, patres conscripti, ut primo, etsi erit3 vel acerbum auditu vel incredibile a M. Cicerone esse dictum, accipiatis sine offensione quod dixero, neve id prius quam quale sit explicaro4 repudietisego ille, dicam saepius, pacis semper laudator, semper auctor, pacem cum M. Antonio5 esse nolo. Magna spe ingredior in reliquam orationem, patres conscripti, quoniam periculosissimum locum silentio sum praetervectus. [9] cur igitur pacem nolo? quia turpis est, quia periculosa, quia esse non potest. quae tria dum explico, peto a vobis, patres conscripti, ut eadem benignitate qua soletis mea verba audiatis.

quid est inconstantia, levitate, mobilitate6 cum singulis hominibus, tum vero7 universo senatui turpius? quid porro inconstantius quam quem modo hostem non verbo sed re multis decretis iudicaritis8, [10] cum hoc subito pacem velle coniungi? Nisi vero, cum C. Caesari meritos9 illi quidem10 honores et debitos, sed tamen singularis et immortalis decrevistis, unam ob causam quod contra M. Antonium exercitum comparavisset, non hostem tum11 Antonium iudicavistis, nec tum hostis est a vobis iudicatus Antonius cum laudati auctoritate vestra veterani milites qui C. Caesarem12 secuti essent, nec tum hostem Antonium iudicastis13 cum fortissimis legionibus, quod illum qui consul appellabatur cum esset hostis, reliquissent, vacationes, pecunias, agros spopondistis.


1 mihi tamen D

2 igitur V: itaque D

3 si erit D

4 explicaro Vb2: explicavero cett.

5 M. om. V

6 mobilitate levitate D

7 vero inconstanti V

8 iudicaritis V2: -aretis V1: -abitis t: -avistis bns

9 merito V

10 quidem illi D

11 tum Halm: cum V: om. D

12 C. om. D

13 iudicavistis D

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: