previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

2. [4] atque haec ei loquuntur qui quondam propter levitatem populares habebantur1. ex quo intellegi potest animo illos abhorruisse semper ab optimo civitatis statu, non voluntate fuisse popularis. qui enim evenit2 ut, qui in rebus improbis populares fuerint, idem in re una maxime populari, quod eadem salutaris rei publicae sit, improbos se quam popularis esse malint? me quidem semper, uti scitis, adversarium3 multitudinis temeritati haec fecit4 praeclarissima causa popularem. [5] et quidem dicuntur vel potius se5 ipsi dicunt consularis: quo6 nomine dignus est nemo, nisi qui tanti honoris onus7 potest sustinere. faveas tu hosti? ille litteras ad te mittat de sua spe rerum secundarum; eas tu laetus proferas, recites, describendas etiam des improbis civibus, eorum8 augeas animos, bonorum spem virtutemque debilites, et te consularem aut senatorem, denique9 civem putes? accipiet in optimam partem C. Pansa, fortissimus consul atque optimus. etenim dicam animo amicissimo: hunc ipsum, mihi hominem familiarissimum, nisi talis consul esset ut omnis vigilias, curas, cogitationes in rei publicae salute defigeret10, consulem non putarem. [6] quamquam nos ab ineunte illius11 aetate usus, consuetudo, studiorum etiam honestissimorum societas similitudoque devinxit12, eiusdemque cura incredibilis13 in asperrimis belli civilis periculis perspecta docuit non modo14 salutis sed etiam dignitatis meae fuisse fautorem15, tamen eundem, ut dixi, nisi talis consul esset, negare esse consulem auderem: idem non modo consulem esse dico sed16 memoria mea praestantissimum atque optimum consulem, non quin17 pari virtute et voluntate18 alii fuerint, sed tantam causam non habuerunt in qua et voluntatem suam et virtutem declararent. [7] huius magnitudini animi, gravitati, sapientiae tempestas est oblata formidolosissimi temporis. tum autem inlustratur consulatus, cum gubernat19 rem publicam, si non optabili, at necessario tempore. magis autem necessarium, patres conscripti, nullum tempus umquam fuit.


1 habebantur V: appellabantur D

2 convenit D

3 adversatum D

4 fecit adversatum V

5 se V: idem D

6 non quo D

7 onus Cobet: nomen codd.

8 eorum V: forum D

9 aut denique V2D

10 configeret D

11 illius h. m. pagate memoria mea (l. 12) med. omissis V (h. m. = hic minus, omissionis signum): quae desunt infra habet V (§ 11) inter quod et erat bellum: eadem hic marg. ascripsit V3 (saec. xii)

12 coniunxit D: coniungit V3

13 curam incredibilem V3D

14 perspexi non modo V3D

15 fuisse fautorem om. V3D

16 sed V (in § 11): sed etiam D et V3

17 non quia non D

18 et virt. ante et volunt. habent D

19 gubernavit V

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: