previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

6. [14] ac maioribus quidem vestris, Quirites, cum eo hoste res erat qui haberet rem publicam, curiam, aerarium, consensum et concordiam civium, rationem aliquam, si ita res tulisset, pacis et foederis: hic vester hostis vestram rem publicam oppugnat, ipse habet nullam; senatum, id est orbis terrae consilium, delere gestit, ipse consilium publicum nullum habet; aerarium vestrum exhausit, suum non habet. nam concordiam civium qui habere potest, nullam cum habeat1 civitatem? pacis vero quae potest esse cum eo ratio in quo est incredibilis crudelitas, fides nulla? [15] est igitur, Quirites, populo Romano, victori omnium gentium, omne certamen cum percussore, cum2 latrone, cum Spartaco. nam quod se3 similem esse Catilinae gloriari solet, scelere par est illi4, industria inferior. ille cum exercitum nullum habuisset5, repente conflavit: hic eum exercitum quem accepit amisit. Vt igitur Catilinam diligentia mea, senatus auctoritate, vestro studio et virtute fregistis, sic Antoni nefarium latrocinium vestra cum senatu concordia tanta quanta numquam fuit, felicitate et virtute exercituum ducumque vestrorum brevi tempore oppressum audietis. [16] equidem quantum cura6, labore, vigiliis, auctoritate, consilio eniti7 atque efficere potero, nihil praetermittam quod ad libertatem vestram pertinere arbitrabor; neque enim id pro vestris amplissimis in me beneficiis sine scelere facere possum. hodierno autem die primum referente viro fortissimo vobisque amicissimo, hoc M. Servilio8, conlegisque eius, ornatissimis viris, optimis civibus, longo intervallo me auctore et principe ad spem libertatis exarsimus.


1 cum habeat c: cum habet V: qui habet t: qui habeat ns

2 cum percussore, cum Faernus: cum depercursorem V: cum excursore, cum D

3 quod se V2ct: quod ei V1: quod D. Bruto se ns similem esse... scelere V: similem re D med. omissis

4 illi V: belli D

5 haberet D

6 cura V: cum D

7 eniti D: niti V

8 M. hoc D (cf. xiii. 20)

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: